Latin
154
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 154
Unproofread scanNot analysed yet
Vmbra Lunae. VM lunae corpus non sit omnino diaphanum, vti probatum est, atQque ex vna parte lumen solis sistat, ac reuerberet, necessario ex altera parte vmbram proijciet: atque haec sit causa. neque vero deest experientia, nam quando sol eclypsatur seu eclypsari videtur, id accidit quia luna soli ita supponitur, vt lumen solis nobis auferat, ac proinde vmbram supra nos demittat. Quamobrem in hoc solari defectu, nos ipsi verè lumine priuamur, eo quod sub vmbra lunae simus. quod melius patescet cum ostenderimus praedicto lunae obiectu solem nobis auferri. Manifesta est igitur vmbra lunae. Iam vero qualis, quantaque sit, vt determinetur, necesse est haec praescire. primo proportionem corporis lunae, ac solis. Secundo earum ab inuicem distantiam. Tertio, vtrumque esse sphaericum. quibus habitis possumus construere figuram habentem veras proportiones, in qua duae lineae tangentes vtrinque solem, &lunam, concurrent vltra lunam, quia sole minor est, &ostendent quantitatem, ac figuram lunaris vmbrae. sic fecimus in constructione verae figurae pag. 79. in vmbra terrae, vbi apparet hanc vmbram esse conicam, eadem ratione, qua vmbram terrae. apparet etiam longam esse semid. terrae ferè 60, existente luna inter nos, &solem in mediocri distantia. quae longitudo exactè per circinum examinatur, ex qua constat vmbrae huius longitudinem transcendere terram aliquot semidiametris ipsius terrae; ac proinde posse aliquando terram, non tamen totam obumbrare; vt facit in Solis defectibus. non totam ebumbrat quia luna est minor terra quadragies, idcirco vmbra gracilior erit quam terra, maxime vero apud verticem, quà terram inumbrat. reliqua in Tractatu de eclypsi solis, quando vero luna soli opponitur longissimam vmbram emittit, cuius longitudinem eadem via inuestigabis. praeterea etiam Geometricè, sicuti in vmbra terrae factum est. existente luna in oppositione eius, maxima à sole distantia erit semid. terrae 1247. dia meter solis ad diametrum lunae est sicuti 26. ad 1 1/2. ex quibus sicuti in vmbra terrae inuestiganda per regulam proportionum feci, vt 24 14/2, ad 12. i. vt excessus diametri solis supra diametrum lunae, ita distantia 1247. ad 67. quare ibi vmbra lunaris elongabitur semid. Te. 67. &quia luna ipsa distat tunc à terra semid. 65, circiter, ideo apex vmbrae à terra distabit semid. 132. vnde colligitur Martem ab vmbra lunae minimè ec ypsari posse, cum à terra distet semid. 761. minimum. De Figura Lunae.