Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. VM ostensum sit lunam sphaericè, seu in sphaerae modum illuminari, necessario cogimur asserere eam quoque sphaericam esse, aliter enim ad eum, quem vidimus modum neutiquam varias exhiberet illuminationes. Porrò superiores Astronomi existimarunt eam esse perfectè sphaerieam, idest, habere superficiem tersam ac laeuigatam, cum eam cerneret, speculi instar perpoliti, lumen reuerberare: tum etiam quia opinabantur caelestia corpora perfectis, seu geometrieis figuris esse praedita. Praeterea quia linea illa, quae terminus est partis illustratae, ac tenebrosae, putabatur ab eis minimè esse anfractuosa, &aspera, sed esse linea curua, circularis, vniformis, ac regularis (vti solet esse circuli peripheria in globo descripta (talis enim visui apparet.