Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 160
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter licebit practicè accepta basi, BC, quae diametrum refert per circinum, eam partibus conferre quae in latere AB. referunt semidiametros terrae; ac perspicere quam cum illis habeat rationem. sicque apparebit diametrum terrae continere diametrum lunae ter, ac duas quintas, hoc est habere ad eam proportionem, quam habet, 17, ad, 5. &è contra, diametrum lunae ad diametrum terrae, vt. 5. ad. 17. habita igitur hac proportione eliciemus etiam sphaerarum proportionem. Primò mechanicè sic; construantur duae sphaerae inaequales ex eadem materia, veluti ex plum bo, minoris diameter sit. 5. digiti. maioris vero. 17. iam vtriusque pondus, earum proportionem manifestabit; eritque minoris pondus vt. 1. maioris vero vt 40. Quapropter luna etiam quadragies a terra continebitur. Secundo vero Geometricè par proposit. vlt. 12. Elem. vbi Euclides probat binas sphaeras habere inuicem, non eandem proportionem, quam habeant earum diametri, sed longe diuersam; habere videlicet proportionem, quae est triplicata suarum diametrorum proportio, id est, si diametrorum proportio triplicetur, tunc euadet proportio sphaerarum; triplicatur autem quaeuis proportio hoc modo, sit v. g. proportio. . ad. 2. triplicanda: accipiantur, siue subdantur alij duo termini eandem rationem continuantes, ita vt sint. 4. numeri tales; 1. 2. 48. inter quos est eadem ratio, quae inter duos priores; eaque dicitur triplicata, quia ter ibi reperitur; primo est inter primos duos. 1. 2; secundo inter secundum &tertium. 2. 4. tertio inter tertium, &quartum 4. 8. proportio igitur primi ad vltimum hoc est 1. ad. 8. est triplicata proportionis. 1. ad. 2: quamobrem si sint duae sphaerae, quarum diametri sint vt. 1. ad. 2. sphaerae ipsae erunt inuicem vr. I. ad. 8. idest minor a maiore octies adaequabitur. hanc Euclidis propositionem experiri facilè possumus in sphaeris eiusdem materiae, &vniformis quantitatis, quia in hoc casu maior sphaera octies idem penderet, quod minor semel. Cum igitur iam constet diametrum lunae ad diametrum terrae esse vt, 5ad. 17. si haec propositio triplicetur, vti modo docuimus, erunt hi. 4. numeri eam triplicantes, 5, 17, 571//2. 196. ratio igitur primi. 5. ad vltimum. 196. erit triplicata priorum duorum, &proinde erit proportio lunae ad terram vt 5. ad 196 primus autem 5. continetur in secundo 196. tricies, &nouies, &paulo plus, vt patet per diuisionem maioris per minorem. Est igitur lunae globus quadragesima ferè pars terrestris globi; siue terra adęquat lunam quadragies. quod erat vltimus scopus. Cur ergo videtur tantum pedalis?