Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 161
Unproofread scanNot analysed yet
respondent optici id prouenire ex nimia à nobis distantia, experimur enim quotidie, quae à longè videntur parua videri, &quo magis à longè, eo minora apparere. Cur praeterea saepe prope horizontem, vel in nebula, vel fumo, maior spectatur? respondent optici, ea quae videntur per diuersa media, idest, diuersae transparentiae, ita vt crassius sit ad obiectum, rarius ad oculum, tunc maiora solito videri. sic quae existunt in aqua maiora quam sint apparent, quia videntur per aquam primo quae crassior est aere.