Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 164
Unproofread scanNot analysed yet
de scriptis sic numeris in Calendario, facilè erat cuique nouilunia praescire, dummodo nosset quisnam labentis anni numerus nouilunia indicaret. Hic igitur numerus, quod aptissimus esset ad lunarem cum sole congruentiam conseruandam, necnon ad nouilunia praenoscenda, vltissimus, ideo aureus numerus dictus est, aureisque notis scribebatur, atque in foro praefigebatur, vt per eum populus non solum nouilunia, sed etiam aetatem, D, in promptu haberet. currente aureo numero. v. g. 4. num. 4. scribebatur aureo colore in publico calendario. quare vbicumque erat aureus 4. in calendario ibi eo anno erant interlunia. Vnde &plenilunia, &dies mensis lunaris, siue aetatem D, facillimè cognoscebant, sequenti anno currebat. 5. aureus; &sic vsque ad 19. quo finito ad 1. reuertebantur. Quoniam vero luna in annis 19. sedes sibi in calendario constitutas hora 1 1/2. anteuertit, fit vt in 4, annis Metonicis decennouennalibus, hoc est, in annis 76. luna anticipet per horas 6. quam annorum 76. periodum ab eius repertore Calippo, Calippicam dixere. tandem compertum est lunam in annis 312 1/2, diem vnum anticipare; quamuis in annis tantum 304. quae sunt quatuor periodi Calippicae, id effici oporteret. Hacteuus de periodis, seu lunae temporibus. APPE N De calculo Astronomico, &tabulis Astronomicis. UAnc calculi appendicem ijs tantum scribimus, qui communium nuEmerorum operationes vtcumque tenent: imo ijs etiam, quibus per otium liceat Astronomiae operam nauare, quare si cui libuerit hanc calculi appendicem non solum in luna, sed in caeteris quoque planetis omittere, is nihilominus caetera omnia aequè bene intelligere poterit, Scopus igitur calculi, est inuenire loca vera planetarum in zodiaco, ad quod libet temporis momentum, absque vlla inspectione, aut organica obseruatione in caelum, sed solum per Tabulas astronomicas. inquirunt autem primo respectu alicuius certi meridiani; secundo etiam respectu omnium meridianorum, ac proinde omnium terrae locorum. Sunt autem duo genera Tabularum. aliae enim exhibent motus medios, &dicuntur tabulae mediorum motuum, quos supra exposui. aliae dicuntur tabulae aequationum, quae nobis exhibent differentias, quibus ad datum tempus. v. g. nunc, medij motus iam inuenti discrepant à veris. Aequationes autem hae sunt arcus eclypticae intercepti inter lineam medij motus, &lineam veri motus planetae, vt in figura posita in cap. de mot. D. medius motus numeratus ab initio V, vsque ad 25, gr. scorpij, vbi est linea AN, medij motus, verus autem mosus vsque ad lineam AM, veri motus. arcus igitur NM.