Latin
165.1 to 165.4
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 165.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
est aequatio; tot igitur gradus continet aequatio, quot sunt in arcu, NM. haec modo additur medio motui, modò demitur, vt verus locus habeatur; vt propterea Prosthapheresis à Graecis dicatur. in casu figurae, aequatio NM. esset demenda à medio motu, qui numeratur ab initio V, vsque ad 25. gr. scorpij. quae aequatio si sit. V. g. gra. 9. &auferatur à medio motu, remanet verus motus lunae in grad. 18. scorpij. addenda esset, si luna esset in parte epicycli sinistra, vti sub L. aliquando linea veri motus coircidit cum linea medij, tuncque nulla est aequatio. Tandem ex tabulis medij motus, &aequationum, construuntur Ephemierides, quae sunt Tabulae verorum motuum ad plures annos Tertio necesse est singulorum mediorum motuum Radices aliquas statuere, idest, certo proponere in principio alicuius celebris Chronologiae, quantus fuerit ille medius motus. v. g. initio annerum Christi, vel Vrbis conditae, vel primae Olympidis, quantus fuerit medius motus longitudinis lunae, id est, quantum distiterit ab aequinoctio, seu in quo gra. zodiaci fuerit. Ego autem breuitatis causa, ponam radices mediorum motum ad annum Domini 1600. completum, siue ad initium anni 1601. intelligo autem annum 1600. compleri in meridie vltimi diei qui est 31. Decembris. i. in metidie pridie Kalend. Ianuarij; &consequenter incipere eodem momento annum sequ. 1601. omnes pariter dies à meridie in meridiem absoluuntur. praefigunt autem hniusmodi radices hoc modo. primo ad certum aliquod instans temporis, v. g. hodie in meridie partim ex obseruatione, partim ex subtili argument. motum medium, v. g. longitudinis lunae habent exploratum, quod maximè per eclypses assequuntur; nam si luna sit in Apogaeo, aut Perigaeo epiey. sciunt certo aequalem motum coincidere cum vero, &apparente: cognitò igitur motu medio longitudinis lunae hodie, quae est dies 19. Iulij an. 1616. iam si voluero figere radicem eius ad finem an. 1600. debeo per calculum explorare, quantum in toto tempore elapso ab an. 1600. vsque ad praesens instans, luna praedicto motu profecerit; totumque hunc motum detrahere à motu huius diei. v. g sit hodie luna in principio ,motus autem remporis elapsi an. 15. &mensium aliquot, &c. detrahatur à motu medio longitudinis, qui est gr. 180.