Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 166
Unproofread scanNot analysed yet
incipientis à meridiano Veneto, tantus erat motus longitudinis lunae, vt postea dicetur. facta deinde calculatione ad praefixum hunc meridianum, transferunt eam facile ad alios meridianos, quorum nota sit longitudo respectu primarij meridiani. transfertur autem per operationem quam dicunt aequationem meridianorum. quare hoc modo cognosci possunt loca planetarum, &aspectus eorum; &eclypses, qua hora sint futurae, non solum respectu meridiei illius primarij, sed respectu omnium, ac totius terrae. quamuis enim vno, eodemque temporis momento haec contingant, respectu tamen variorum meridianorum, non fiunt eadem hora denominata à varijs meridianis. v. g. quod fit in meridie Venetorum, fit post meridiem, &proinde tardius respectu magis orientalium; ante meridiem autem idem contingit magis occidentalibus. cuius causa est motus solis successiuus circa terram, quo prius apparet orientalibus, deinde nobis, postea occidentalibus: quare sicuti non eadem hora omnibus oritur, nec occidit, nec meridiatur; sic caetera, quae in caelo fiunt diuersis horis sub diuersis terrae meridianis spectantur. Explicatio sex sequentium Tabular. Astronom. Lunae, &primò De prima Tabula Horarum, &minutorum. GED iam tempus est tabulas ipsas mediorum motuum exponere, ac breuiter explicare. eas igitur simul omnes commoditatis causa exponemus, quę sunt sex sequentes post praesentem earum explicationem; quarum. prima fit ea, quae continet tres motus medios, in horis, &min. horarum in ea sunt tres columnae, prima dicata est motui horario longitudinis D, abaequinoctio. 2. motui anomaliae. 3. Q, nodi borealis motui. prima columna habet quatuor ordines, seu series. prima series habet numeros horarum singularum vsque ad 26, qui numeri accipiuntur aliquando tanquam minuta; &ideo in eadem serie in principio, positum est vtrumque vocabulum (horę. minuta.) haec prima series inseruit, etiam reliquis duabus columnis. omnes praeterea columnae habent 26. versus. in primo versu sunt S. G. . hoc est signa, gradus, minuta. in 2. versu sunt Gra. . 1 hoc cii gradus, minuta, secunda; quae vsum habent quando numeri primae seriei sumuntur tanquam minuta. in reliquis 26 versibus, sunt numeri flgnorum, graduum, minu.