Latin
165.5 to 165.6
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 165.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
quia hic motus numeratur ab V, seu ab aequinoctio Verno vsque ad initium Ae, per hanc enim detractionem retrocedemus, ac quasi lunam faciemus retrogradam, vnde videamus vbi nam extiterit in fine an. 1600. Exemplum facile, luna hodie est in principio ,in meridie, volo figere rad. eius ad diem 10. huius mensis: per calculum igitur retro lunam agendo, inuenio eam hisce io. diebus, peragrasse gr. 109. quibus ablatis à 180. remanent 71. Ergo luna die 10. in meridie distabat ab initio V. gr. 71, hoc est, erat in gr. 11. Geminorum. gradus igitur 71. est radix longitudinis D. ad diem 10, Iulij 1616. si figenda esset radix ad annum aliquem sequentem, matus lunae peractus in toto internallo esset addendus motui praesentis diei, 19. sic enim per calculum manifestus fit locus lunae medius in futuro anno. v. g. in sine anni 1620. 4. Sicuri omnes caleuli incipiunt ab aliqua radice, sic etiam respiciunt primo aliquem certum, ac praefixum meridianum, idest, secundum dies, horas, menses, &annos, quibus vtuntur ij, qui degunt sub illo meridiano fiunt calculationes motuum caelestium; idest, exhibent motus planetarum secundm dies relatos ad illum meridianum; secundum enim praedicta tempora praefixae sunt radices, de quibus antea: nos itaque vtimur diebus relatis ad meridianum Venetum, respectu cuius etiam radices conditae sunt vig. initio anni 1600.