Latin
189
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 189
Unproofread scanNot analysed yet
desideratur solum eius à sole G elongatio, quae sciri nequit ex nostris tabulis, absque veri loci C, Calculo. de quo postea. potest tamen nunc ex anno quem nostro zodiaco inscripsimus in sphaera materiali cognoscere plus minus, in quo gradu sit &,quem die 16. Iulij dato, reperies occupare gra. 14. GE. Luna autem est in 24. 42. Q. quare vera D, elongatio erit graduum ferè, 25. Sciat demum lector, auxilio calculi Astronomos condere sibi Tabulas verorum motuum, quas Ephemerides, seu Diaria appellant, quae perpetua nequeunt esse, sed tamen per plures annos ostendunt singulis diebus vera loca planetarum, cum omnibus eorum passionibus, idest, aspectibus, latitudinibus, ortus, occasus, &c. verum in his nihi admirabilius, quam per annos complures intueri, ac contemplari posse futurarum eclypsium vtriusque luminaris, exactas delineationes. Nouilunium, atque aetatem Lunae reperire. Propos. VII DER aureum numerum currentem, quem hoc modo reperies: Anno Domini proposito. i. cuius aureus numerus inquirendus est, addatur 1. &numerus compositus diuidatur per 19. qui est integra periodus numeri aurei, vti supra dixi, numerus enim non Quotiens, sed qui relinquitur ex hac diuisione, erit aureus numerus anni propositi. quod si ex diuisione nil remaneat, erit aureus numerus 19. verbi gr. quaeratur aureus numerus huius labentis anni 1616. ei addatur 1. fiunt 1617. hunc diuido per 19. remanent 2. Ergo aureus num. huius anni est. 2. Quotiens autem est 85. cuius nulla habetur ratio, quia tantummodo ostendit ab anno Domini primo hucusque, elapsas esse aurei numeri reuolutiones integras 85. quod nihil refert. 2, autem quae supersunt indicant secundum annum 86. reuolutionis praeterire. sequenti anno 1617. erit aureus num. 3. &sic deinceps vsque ad 19. in gyrum recurrit. Aliter idem assequeris ex sequenti tabella; cuius hic est vsus. Primus aureus numerus qui est 6. debetur anno 1382. correctionis Calendarij à Greg. 13. Sum. Pont. factae, sals Aur. num. Epactae. incipiendo à die 15. Octobris, qui fuit dies correctionis. secundus num7. debetur anno 1583. &sic deinceps, vsque ad quemuis datum annum ad initium tabulae recurrendo, cum opus est, quo per eam recursu inuenies allatum annum 1616, cadere super numerum 2. quem etiam antea per diuisionem inuenimus. de praedicta correctione agemus in anno solari, Habito igitur vtrouis modo aureo numero currente, adeas Calendarium, cui aureus numerus praescribatur; in eo aureum num.