Latin
190
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 190
Unproofread scanNot analysed yet
iam inuentum repetas; ijs enim diebus nouilunia erunt, quibus ipse praefigitur; sic anno praesenti 1616. vbicumque in Calendario fuerit 3. ibi luna renascitur. porro Ecclesia Latina vsa est aureis in Calendario numeris vsque ad annum correctionis Calendarij. deinceps loco eius numeros Epactales subrogauit. complures tamen adhuc Calendarium vetus cum aureo num. retinent. Iam vero reperto die nouiluni si ab eo numeraueris vsque ad currentem diem, numerus ille erit num. dierum lunae, quae aetas lunae dicitur. 2. Per Epactas, quae in nouo Calendario post correctionem, loco aurei numeri suffectae sunt. Epacta, siue potius epactae sunt dies illi, 11, quibus annus lunaris deficit à solari, vt supra diximus, dicuntur epactae, quasi indici, aut additi dies; adduntur enim sequentis anni lunationi primae vt tora habeatur. si igitur initio alicuius anni solaris fiat nouil. i. sol, &luna simul annum incipiant, luna diebus 11. prius suum annum absoluet, qui dies 11, erunt Epacta, non illius anni, sed sequentis; pertinent enim ad lunationem primam sequentis anni. i. luna in principio sequentis anni habebit dies 11. addendique erunt alijs diebus, quos in sequenti anno, habebit. quoniam vero nouilunia anticipant sequenti anno, similiter diebus, 11. fit vt ad finem huius secundi annis luna absoluat annum suum diebus 22, priusquam sol, qui dies 12, erunt epacta sequentis anni tertij. In fine vero hajus tertij anni luna absoluet annum diebus tantum 3. prius quam sol; quia anticipatio dierum. 11. ante dies 22. praedictos, fecit vt vltima luna anticipant dies 33. qui plusquam integram lunarionem conflant, quare luna absoluit hoc anno tertio. an. tribus tantum diebus ante solem. qua re epacta sequ. anni quarti. erit tantum 3. sic quoties epacta superat. 30. abiectis 30. reliquus num. est epacta, &lunatio illa dicitur Embolismica; &annus Embolismicus; qui constat ex 13. lunis, vt supra diximus. Ad inue nienda igitur nouilunia per epactam necesse è praescire epactam curren tem, quam ex modo dictis facile est inuenire, dummodo tenueris epactam aliquam praecedentis alicuius anni, nam per additionem continuam. 11. dierum conflantur epactae sequentium annorum, abiectis 30, quando 30, superant. Aduertendum tamen est, quod currente aureo numero 19, tunc epactę praecedenti addendi sunt dies non. 11. vt solet, sed 12. ad conflandam e pactam sequentis anni, cuius aureus num. erit. 1. Verum ex praecedenti tabella, ex qua aureum numerum accepimus, etiam epactas illis subscriptas in promptu habemus: incipit etiam haec periodus epactarum ab anno 15822. vna cum aureo nume. sic, quia hoc anno 1616. aureus numerus est. 2. erit epacta 12. illi subscripta. sequentis anni additis 11, erit 23, &sic deinceps. habita igitur epacta, adeas Calendarium nouum, in quo diebus mensium praefixi sunt hi numeri epactales; &vbicumque reperies epactam currentem. vig. 12. pro hoc anno 1616. ibi erunt nouilunia. sic, hoc Iulio mense, quia 12, praescribitur diei. 15.