Latin
191.5 to 191.6
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 191.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
in his duobus mensibus non computantur Calendae, quia hi duo menses simul efficiunt duas integras lunationes, idest, dies 59. est enim prima lunatio dierum 30. secunda vero dierum 29. qui simul pariter efficiunt 59. in reliquis 10 mensibus, computantur etiam Calendae eorum, idest, pro singulis, dies 1 quia à Martio inclusiuè incipiendo singuli menses superant lunationem vnam vno die, qui etiam in aetatem lunationum praeteritarum, computari debent. Exempli gr. hoc anno 1616. die 31. Martij, pro aetate lunae indaganda computabam 31. dies mensis; item 12. pro epacta, quia pertinent ad lunationes hactenus elapsas. computo tandem 1. pro Galendis Martij, quia Martius habet dies 31. quibus vno die superat lunationem, sibi respondentem, quae est 30. dierum. omnibus simul computatis fit summa dierum 44. abiectis. 30. supersunt 14, dies aetatis lunae. Vbi considerandum est, quod tacite omittuntur omnes integrae lunationes à principio anni, vsque ad oblatum diem exactae; vna scilicet pro singulis mensibus, seu pro quolibet mense. Computantur tamen Calendae, quia vltra integras lunas, quilibet mensis exhibet diem vnum amplius ad lunam pertinentem, suntque hae Calendae, tanquam epactae quaedam partiales mensium praeteritorum; ex quibus paulatim conflatur epacta sequ. anni.