Latin
191.1 to 191.4
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 191.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo cognosco eo die lunam renouari; Aetatem autem lunae hodie quae est 21. Iulij, sic obtineo; numero à 15, vsque ad 21, inclusiue vtrinque, suntque ydies pro aetate lunae. plura de hac re videas si lubet apud P. Clauium in explicatione Romani Calendarij. 3. Per regulam quandam popularem, quam Epactam vocant, idem, &quidem memoriter, ac promptè obtinebis. sic; epactam currentem, &dies mensis simul adduntur, summa enim eorum si non excesserit 30. erit aetas D. si excesserit, excessus ille erit quaesita aetas. Et hoc solum sufficit in primis duobus mensibus lanuar. &Febru. v. g. hoc anno 1616. die 18. lanu. volebam scire ętatem D. quia ergo epacta est. 12. &dies mensis sunt 18. qui additi faciunt 30. ideo cognoui lunam habere 30. dies. sequenti die, qui erat 19. addebam illis. 12. eratque summa 31. excessus supra 30. erat 1. ideo erat nouil. in reliquis vero 10. mensibus, praeter ea, adduntur etiam numeri Calendarum, idest, pro singulis Calendis, seu mensibus, vnum, incipiendo à Martio, exmp. gr. hodie, qui est. 21. Iulij, tria haec, dies mensis 21. epactam 12. Calerdas 5. in vnum colligo, fiuntque 38. abiectis 30. supersunt 8. dies, pro aetate D, quam supra inuenimus esse tantum 7. quae discrepantia inde oritur, quia hae duae regulae sunt ciuiles, &populares, non omnino astronomicae; &propterea aetatem), non omnino exactè exhibent: sequuntur enim medium motum), non verum Sciendum etiam initio anni incipere nouas epactas, ac nouum aureum numerum; id est, ad primam Ianu. diem. Rationem huius vulgaris regulae, quam solum apud Ioan. Lucidum vidi, haec est. Primo in duobus primis mensibus lanu. &Feb. computantur tantum dies epactae currentis, &dies mensis, quia dies epactae pertinent ad primam anni lunationem, &dies mensis pariter sunt dies lunae; vt in allato exemplo, ad diem 18. Ianuarij; computo dies 18. quia eos luna aquisciuit à principio anni vsque ad 18. diem; computo etiam epactam 12. quia totidem dies habebat luna in principio anni. quando summa excedit 30. abijcitur. 30. quae est integra lunatio, &accipitur excessus pro aetate D. quaeritur enim aetas lunae, omissis integris lunationibus.