Latin
TERTIVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 203
Unproofread scanNot analysed yet
quarum excessus varius est, secundum variam horizonti propinquitatem, &aeris constitutionem, aliquando tamen quinta sui parte illa hanc excedit. causa huius deceptionis est, quia tunc sol per refractionem (vt Optici oquuntur) spectatur, quam efficit aer crassus, &impurus, circa terram consisters hac de re in Dioptrica fuse ab Opticis tractatur. hanc solis Elliptici obseruationem primus nostra tempestate habuit P. Christophorus Scheiner nostrae Soc. ac Matheseos professoris; libellumque pulcherrimum de ea edidit, quem solem Ellipticum nuncupauit. eum tu consule si plura de hac re scitu iucunda, ac digna scire desideras. Ego quidem mane aliquando absque Telescopio certo hanc solis ellipsim animaduerti. De Solis Magnitudine. i. COLEM multo maiorem esse, quam vt pedalis sit vti apparet, priOmi Astronomiae cultores, hoc modo rudi Minerua, demonstrabant. dum sol incipit ex horizonte im limbum emicare, subito per ampam planitiem equus cursu citatissimo excurrere incipiat, emerso autem toto sole, stet equus; hoc quamuis breui temporis spatio, equum amplius quam milliare vnum emensum essem necesse est, igitur necesse pariter est solis diametrum huic saltem decurso spatio aequalem esse; dum enim spatium illud equus decurrit, horizon pariter totum solem pertransit. Verum enim vero cum sol sit equo sexcenties velocior, erit etiam sol praedicto spatio toties maior. Eundem argumentali modum transferre possumus ad auis pernicissimae volatum, quo quidem velociorem esse solem ex velocissima eies circa totum vniuersum vnius diei spatio reuolutione constat. vnde licebit inferre solis molem superare spatium ab aue tempore suae emersionis praeteruolatum, quod spatium plusquam milliaria 100, continere quis non dixerit? non igitur sol pedalis erit, vti spectantibus se effert. Alio item modo veteres Aegyptij Hydrologijs, sic solis magnitudinem captabant. toto temporis interuallo, quo sol è finitore totus exilit, è Clepsydra fluat aqua, eaque mensuretur iterum per totum diem, i. tota solis circulatione efflauat aqua, qua pariter mensurata, atque cum priori con parata, repererunt primam aquae mensuram ad secundam esse sicuti, 1, ad 750, V. gr. si prima vnus erat Cyathus, secunda Cyathos 750, efficiebat vnde si sol pedalis esset, sequeretur necessario solaris caeli periphaeriam, quam sol quotidie percurrit continere tantummodo pedes 750; quod sane ridiculum est credere. Postremo in locis Zonae torridae subiectis vnus eligatur locus, cui sol directè supra verticem incumbat; vti supra diximus Vrbem esse Syenem, cui directè sol Cancri tropicum percurrens fit verticalis.