Latin
TERTIVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 204
Unproofread scanNot analysed yet
in tali enim loco circumcirca per 300 stadia, quae efficiunt milliaria ferè 37, corpora nullas proiiciunt vmbras. quod manifestum signum est solem maiorem esse praedicto tractu milliar. 37. cum enim sol vti ostensum est, valde sublimis sit, &vnumquodque illorum corporum vndique adeo collustret, vt nulla relinquatur vmbra, necessario sequitur extrema illius tractus corpora, veluti turres, habere supra suum verticem partem aliquam solaris corporis: quaere necessario cogimur asserere solis magnitudinem esse saltem in diametrum milliar. 37. sit in figera tractus terrae AB, in quo extremae turres AD, BE, nullam efficiant vmbram, ergo si intelligamus duo illa corpora recta sursum produci, tandem solem vtrinque contingent: quod si ita producantur vt AD, contineat semidiametros terrae 1. 182,. quot scilicet à terra distat sol, quando est supra Syenem, tunc enim est, in tropico Caneri, ac propterea Apogaeus distat semid. 1182. (vti supra demonstratum est:) ijs igitur productis ducatur linea eorum summas extremitates coniungehs, qualis esset linea DE. haec enim erit diameter solis, habebitque veram proportionem ad terrae diametrum AF. quam vera diameter solis habet ad veram terrae diametrum. vnde vera solis magnitudo non latebit, vt paule post explicabimus. 2. Dico solem esse luna maiorem. quod inde patere potest, quia vt supra ostensum est, sol est luna multo sublimior, &tamen videtur esse eiusdem cum ea magnitudinis; at quae sunt remotiora minora semper, caeteris paribus apparent, quam propiora, vt opticorum obseruatiores docent, quare si sol descenderet ad Lunae locum multo maior quam luna appareret. Idem perspicuè colligitur ex solari illa eclypsi, in qua luna totum solem adaequate nobis occultat; tunc enim videmus lunam, &solem sub eodem angulo, vt supra in figura numero 4. cap. 1. videre est, in qua sub eodem angulo AKC, vtrumque luminare comprehenditur, ac propterea sol ibi lunam magnitudine valde superat Assero solem esse terrestri sphaera maiorem: quod manifeste contincitur ex vmbra terrae, quae à sole procedit; ea enim, vt supra ostensum est, conica seu acuminata est, atque in nihilum de sinens; quod nullo modo fieri posset, nisi sol illuminans, tota terra illuminata, amplior esset, quae ratio optimè demonstrat si ea repetantur, quae de lumine, &vmbra superius in tractatu de mundo praemissa sunt.