Latin
205.1 to 205.4
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 205.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
4. Aiosolem esse adeo magnum vt terram centies, &quadragies contineant. quae propositio est probatissimi Astronomi Tychonis, quam hisce rationibus euidenter ostendemus Primo quidem ex constructione figurae quam cap. 1. huius tractatus num 4. pro solis distantia inuenienda adumbrauimus; si enim illa figura cum suis veris proportionibus accurate construatur, vt factum est in figura pag. 79. num. 6 statim in ea appatebit, quam rationem habeat dimetiens AC, solis ad dimetientem GE, terrae, quae ferè erit vt 5 1/2, ad 1. hoc est diameter solis cortinet terrae diametrum quinquies, &praeterea quintam eiusdem partem qua proportione habita facilè est sphaerarum quoque ipsarum mutuam habitudinem cognoscere. Primo mechanicè, si enim fiant duo globi ex eadem materia, vti ex plumbo, habentes suas diametros aequales diametris AC, GE. quos deinde vel pondere, vel mensura expendamus, videbimus maiorem ad minorem esse vt 140, ad 1. idem Geometticè assequemur, eadem omnino ratione qua vsi sumus in lunae magnitudine inquirenda, idest, ex eo, quod sphaerae habent triplicatam proportionem suarum diametrorum. cum igitur diameter solis ad diam. terrae, sit vt 5 1/2, ad 1. siue vt 26. ad 5. si accipiantur quatuor numeri, sicuti etiam in luna, in continua earum ratione, quales sunt hi, 703, 135 /,26. 5, erit ratio primi 703, ad vltimum 5, eadem quae solis ad terram. continet autem ille numerus hunc centies, &quadrigies, vt patet diuidendo 703, per 5. quotiens enim est 140 1/2, sol igitur terra maior est, ita vt ipsam toties comprehendat, vti proposuimus. Hinc facile etiam licet colligere quanto maior sit quam luna, cum enim terra lunam contineat quadragies; sol vero terram centies, &quadragies, si numeri 40, &140, inuicem multiplicentur, prodibit num. 5. 600. qui indicat solem continere lunam quinquies millies, ac sexcenties. Rursus eandem proportionem comprobamus ex angulo, sub quo sol videtur, siue ex diametro eius apparenti, vna cum distantia eius à centro vniuersi, quam supra indagauimus. diametrum autem eius apparentem sic olim Hippar chus inquirebat. huius enim rei gratia Dioptram quandam excogitauit cuius imaginem exhibuimus pag. 157. vbi de lunae magnitudine egimus; per eam sic diametrum apparentem capiebat; ea namque in solem obserua alteroque oculo foramini D, applicato, ita tabellam EF.