Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 209
Unproofread scanNot analysed yet
Ex calculo solis Astronomi tempus aequinoctij explorant, vbi motum solis cognitum iam supponunt, quem vt cognoscerent necesse fuit prius aequinoctium ex obseruatione organica determinare; vti modo docuimus. ideo nunc nobis minimè licet docere qua via ex calculo, ac proinde ex motu solis cognito aequinoctium inueniamus: hoc enim modo in Logicam peccaremus petentes principium, supponeremus enim motum solis nobis esse cognitum, quem ex aequinoctijs indagare volumus. Anni Aequinoct. ac syderei quantitatem Astronomicè definire. Voniam vero annus temporalis, qui nobis quatuor temporum vicissitudines affert, oritur ex solis per zodiacum integra reuolutione, ut vt tempus ab vno eodemque aequinoctio ad idem, sit aequinoctiale tempus annuum. Vetustiores igitur Astronomi Calippus, Aristarchus, Archimedes, Hipparchus, inter duo aequinoctia ritè, quantum fieri potuit, obseruata, vt inter duo verna, aut duo autumnalia, compererunt contineri dies 365. &horas 6. Verum propter aliquam obseruationum imperfectionem exactam anni quantitatem tam breui tempore, neutiquam attigerunt. Verior enim anni magnitudo, non nisi per multos annos, inter duo aequinoctia eiusdem generis, praeteritos, indagari potest. Quamobrem Ptolemaeus praedictam anni quantitatem examinaturus bina assumpsit aequinoctia, quae plurimis ab inuicem annis distarent. quorum prius denotatum fuerat ab Hipparcho, alterum vero à se ipso. in quo annorum interuallo reperit non potuisse contineri annos integros constantes ex diebus 365, 1/2, verum in annis trecentis vnum diem interire. vnde collegit annum continere dies 365, 1/, minus parte 300, diei, quae efficit 121. secunda diei. quare annus illi fuit dierum 365. 14', 481, seu dierum 365, horarum 5. 55l. 121. Eodem modo Albategnius Arabs, post Ptolemaeum annis 743, conferens suas obseruationes cum Ptolemaicis, annum statuit esse D. 365. horas 5. 46'. Alij deinceps Astronomi in idem studium incubuerunt; donee vltimus omnium Tycho exactissimus obseruator antiquorum vestigijs insistens, prodidit annum naturalem, seu aquinoctialem constare ex li labore ac methodo circa annum sydereum tradiderunt recentiores eum constare ex diebus 365. ho. 6. 9', 261. Hos porrò annos constantes ex fractionibus horarum, minutis, ac secundis, appellant Astronomicos, qui differunt ab anuo ciuili de quo postea. Motus Solis Medios inuestigare.