Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 210
Unproofread scanNot analysed yet
QVM igitur sol totum zodiacum emetiatur anno aequinoctiali, hoc Eest D. 365. ho. 5. 48l. 451. si totum zodiacum, seu si gradus 360, diuiserimus per tot dies, horas, &c. prodibit in quotiente motus solis medius diurnus gr. 0, 59', 8', 201', &c. qui numeratur ab Arietis initio, diciturque motus longitudiuis. diuisionem hanc in Luna docuimus. Sol igitur singulis diebus mediocri motu, idest, si aequaliter in zodiaco moueatur, perficit 59', 81', &c. huius pars 24. erit motus medius horarius. si vero eum multiplicauerimus per aliquem dierum numerum, habebimus motus illis correspondentes, sic motus annuos, menstruos, diarios, &horarios, facilè obtinebimus. ex quibus sicuti etiam in luna, Tabulas mediorum motuum construemus. Supradictam diuisionem sic peregi. resolui totum circulum, idest, gr. 360. in tertia 77760000'. similiter reduxi totum annum, idest, D. 365. ho. 5. 48. 45''. in secunda 1. 314872. postea diuisi illa tertia, per haec secunda, &prouenerunt, 59', prima. superfuerunt indiuisione tertia 182. 56111. quae duxi in 60, produxique 10. 953. 650. quarta haec iterum partitus sum per eadem secunda &c. idest, per eumdem diuisorem, &prodiit quotiens 8', secunda. &sic deinceps iuxta regulam superius de Diuisione traditam. reperique motum solis diarium in longituDe irregularitate seu Anomalia motus Solis. EOst hac solem annotarunt non aequaliter, ac vniformiter sub zodiaco ferri; deprehenderunt enim eum in semicirculo zodiaci boreali immorari dies ferè 8 1 /2, amplius, quam in semicirculo australi nam ab aequinoctio verno ad autumnale intersunt dies 186. cum horis 18 1/2, ab autunali vero rursus ad vernum insunt dies tantum 178, cum horis 11–, quod manifestè apparet si in Calendario numeres dies à 21. Martij, in quo fit aequinoctium vernum, vsque ad 23. Septembris, in quem autumnale aequinoctium incidit. ad haec cognouerunt eum inaequaliter etiam moueri in quadrantibus zodiaci, nam Hipparchi, &Ptolemaei saeculis plures dies insumebat in primo quadrante, idest, ab aequinoctio verno ad solstitium ęstiuum, quam in secundo illint ad Libram vsque, nostra autem tempestate segnior est in secundo, quam in primo, tardissimus autem est circa grad 6. Cancri. Praeterea obseruarunt quod, caeteris paribus, quanto sol tardior est, tanto etiam minor apparet; quanto vero velocior tanto maior. nam circa aestiuam tropem vbi segnior est, minor etiam apparet, eiusque apparens diameter est minu. quasi 30'. ad alteram vero trepem, vbi velocior apparet, ibi etiam maior cernitur, eius enim apparens diameter aliquantum excedit min. 32.