Latin
Cap. I1I
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
sumi autem debent hae distantiae in circulis ad horizontem perpendicularibus, quoniam distantia debet sumi secundum lineas breuissimas, quales sunt perpendiculares, linea enim perpendicularis vnica est, stata, &determinata, quia ab vno loco vna tantum perpendicularis erigi potest; at obliquae lineae infinitę ex eodem loco duci possunt, &ideo sunt variae, &indeterminatae quantitatis, ideo inconueniens est secundum eas, distantias mensurare; sequeretur enim idem punctum ab eodem loco habere distantiam eandem, maiorem, &minorem, quod est absurdum: quapropter cum volumus metiri altitudinem poli, seu distantiam eius ab horizonte, eam mensuramus in circulo Meridiano, qui vnus est ex circulis verticalibus, &perpendicularibus ad horizontem, vnde tanta est poli altitudo supra horizontem in quauis regione, quantus est Meridiani arcus ab horizonte, vsque ad ipsum polum. Eadem omnino intelligas de depressionibus infra horizontem, quae pariter in verticalibus circulis, &perpendicularibus ad horizontem sumendae sunt; Quando igitur dicemus, sol initio Crepusculi est infra horizontem gra. 18. hi gra. 18. accipiendi sunt in circulo verticali descendente infra horizontem recta, &per solem tran seunte: cuius pars ab horizonte vsque ad solem est arcus gra. 18. hoc dixerim propter Astronomię Tyrones, qui hasce distantias non in circulis verticalibus, &rectis, sed in Aequatore aut in Zodiaco accipiendas esse falsò existimant. Altitudinem igitur solis supra horizontem sic per sphaeram materialem reperies: Constitue horizontem sphaerae exactè ad Libellam seuęquidistantem horizonti Mundi, postea obuerte Meridianum ad solem ita vt ipse sit vertricalis transiens per solem, quod tunc erit cum vmbra partis illius illustratae tota cadet in partem eiusdem oppositam, tunc stylo tange Meridianum in tali gradu, vt vmbra styli cadat ad centrum sphaera, arcus enim Meridiani ab Horizonte vsque ad stylum terminatus, erit altitudo quaesita. In horizonte constituta sunt quatuor puncta, quae ipsum in quatuor quadrantes dirimunt; quaeque nobis, 4. mundi plagas, ac praecipuos ventos indicant; sunt autem Ortus, Occasus, Septentrio, Meridies, vt videre est in horizontis limbo, cuius figuram ad 7. Propositionem apparatus exhibui: cui praeterea addidi, quatuor alios ventos, minus principales, quorum cognitio, &per se iucunda est, atque etiam ad multa conducit; Quae omnia vt rectè horizon indicet, debet prius Astronomice constitui, vti sequenti Cap. docebo.