Latin
Cap. I1I
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 23
Unproofread scanNot analysed yet
si ad quodlibet tempus vis scire latitudinem ortiuam, acciduanuè solis, pone gradum Eclypticae, quem sol tunc percurrit in horizonte, eleuato polo sphaerae, vt conuenit tuae habitationi; nam arcus hotizontis inter Aequatorem, &gradum illum, erit quaesita latitudo. porrò infra docebo inuenire gradum solis, &poli altitudinem. 5. Sequitur ex praedictis de Ortu, &Occasu, horizontem etiam determinare quantitatem diei, ac noctis artificialis; est enim dies artificialis mora solis supra horizontem, idest tempus ab Ortu ad Occasum. Nox autem Artificialis est mora solis infra Horizontem, idest tempus ab Oceasu ad Ortum. Dicitur autem dies artificialis, quod Artibus exercendis inseruiat: qua ratione nonnulli etiam appellant diem artificialem totum illud tempus, quod ab initio Crepusculi matutini, vsque ad finem Vespertini intercipitur; totum enim illud temporis spatium artificibus, ac operibus aptum est. Hinc sequitur 6. Ipsum esse terminum dici, ac noctis, vt palam est ex dictis: vnde nonnulli populi diem naturalem ab horizonte incipiunt, vt Itali, qui ab Occasu solis diem naturalem auspicantur: alij vero ab Ortu, vt olim Babylonijs est autem dies naturalis integra solis conuersio constans die, ac nocte artificiali. 7. Determinat quantitatem duorum circulorum Aequatori, ac tropicis parallelorum, qui intelliguntur describi ex polis Mundi interuallo vsque ad horizontem, idest qui tangant horizontem in punctis vbi Meridianus eum secat. qui de scribitur ex polo conspicuo, dicitur circulus parallelus semper apparentium maximus: qui verò ex occulto polo circinare vsque ad horizontis contactum intelligitur, dicitur parallelorum semper occultorum maximus: maximi videlicet respectu aliorum omnium, qui intra eos ex ijsdem polis delineari possunt: ac propterea ijsdem minores. Hos porrò binos circulos, antiqui sphaerae scriptores, vti Proclus, appellabant circulos polares; circuli tamen nostri polares coincidunt cum istis in regione cuius polus eleuatur gr. 231) Nam si in sphaera materiali polus tantundem eleuetur, circuli nostri polares horizontem exactè perstringent. Omnes porrò stellae quae intra ipsos ad polos comprehenduntur sunt Ortus, &Occasus expertes: illae quidem, quae circumpolares, ac conspicuae sunt, perpetuae sunt apparitionis: aliae verò alterius depressi poli circumpolares, sunt perpetuae occultationis; vt in materiali sphaera rite constituta apparere potest. 8. Horizon est initium à quo altitudines, &depressiones stellarum sumuntur, aut numerantur: numerantur enim in circulis ab horizonte incipientibus, &ab eo ascendentibus rectà, seu perpendiculariter, &per stellam propositam incedentibus, &inde per verticem loci; qui propterea circuli Verticales dicuntur. tanta autem est altitudo alicuius Astri, quantus est Arcus circuli huius Verticalis inter horizontem, &ipsum astrum interceptus: idem de depressione intelligendum, quae tanta est quantus est arcus verticalis ab horizonte vsque ad depressam stellam interiectus: totque graduum esse dicuntur praedictae altitudines; &depressiones, quot gradus sunt in praedictis arcubus.