Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 214
Unproofread scanNot analysed yet
tandem per vtrumque centrum E, F, ducatur linea EFH, quae erit Apogaei linea, transibit enim per eccentrici Apogaeum I, indicabitque in eclyptica eius locum in H. haec figura sic constructa habebit veras proportiones, atque easdem quas haberet magna figura quam in mundo concipimus. diuisa itaque eccentrici semidiam. FI, in partes 60, aequales, apparebit auxilio circini eccentricitatem EF, constare ex duabus ex illis sexagesimis ac medietate ferè. quare proportio semidiametri ad eccentricitatem est sicuti 24, ad 1, ferè similiter circini beneficio cognoscemus arcum, AH, esse gr. 651/2, idest, Apogaeum esse in gra. 5 1/2. Geminorum, Perigaeum autem in opposito loco. Atque haec perscrutanda erant. Simili methodo idem Apogaeum, nostro aeuo, statuerunt in 6. Cancri grad. Eccentricitatem vero partium 2, 9', qualium semidiameter est 60. Porrò sciendum est eccentricitatem esse dimidium crassitiei caeli solis, quod patebit descriptis ex centro mundi, E, duobus circulis, vno per Apogaeum, altero per Perygaeum transeunte, inter eos enim claudetur caeli crassities, quam duplam esse eccentricitatis circino comperies. cum igitur nos superius statuerimus crassitiem illam esse semidiametros terrae 81. erit eius semissis 40 1/2, eccentricitas, idest, tantum distabit à terrae centro eccentrici centrum, His igitur sic constitutis, rursus ad solarem motum redeamus. primoque illud annotandum, distantiam lineae medij motus in zodiaco ab Apogaeo dici Anomaliam solis mediam, vt in priori figura pag. 211. arcus zodiaci DX, erit anomalia media. Sol autem ab Apogaeo in consequentia recedit annuo tempore paulo minus, quam ab aequinoctio, quia illud mobile est pariter in consequentia; quare tanto minus sol annuatim recedic ab eo, quantus est ipsius Apogaei motus, nempe 451. Distantia vero inter lineam medij. &veri motus, dicitur aequatio, qualis est in eadem figura arcus XZ, de qua postea fusius. Postremo illud quoque animaduersione dignum est, quod si sol, hoc solo proprio motu ineccentrico moueretur, idest, si motu diurno, seu primi mobilis ad occasum non reperitur, fore vt in Occidente oriretur, tendensque ad Orientem, spatio sex mensium, supra nostrum Horizontem moraretur, donee tandem in Oriente occideret: ij tamen qui sub polis eclypticae degunt, eum perpetuò horizontis sui limbum circuire circumspicerent. His de motu Solis in eccentrico explicatis, restat ad planam motuum eius intelligentiam, vt hunc cum alijs motibus implicemus, vt ex eorum mixtione, vltimus ipsius motus resultet. debemus igitur nobis ob oculos sphaeram materialem astronomicè collocatam statuere, eccentricumque praedictum imaginari sub eclyptica situm, Apogaeo sub gr. 6. Caneri supposito. deinde assumendus est sol materialis, qui circulo secundorum mobilium affixus est, atque in eo directè sub eclyptica mouetur.