Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 213
Unproofread scanNot analysed yet
Primo, quia tempus ab Ariete ad Libram, majus est reliquo tempore, ideo necesse fuit Apogaeum esse in semicirculo boreali zodiaci; pariter quia in primo eius quadrante, idest, ab Ariete ad Canerum, tardior erat sol, quam in altero à Cancro ad Libram, ibi enim insumebat dies 94 1/2, hic vero 92 1/2, ideo conelusit Apogaeum necessario versari in primo quadrante, ex his caepit figuram construere, cuius auxilio reliqua exactè consecutus est, sit eclyptica circa centium E, in qua puncta quatuor Cardinalia sint, A, B, G, D. A, punctum vernale. B, solstitiale. G, Autumnale. D, hyemale. primus quadrans est AB, in quo conclusit essa Apogaeum, &consequenter centrum eccentrici, in hac parte. v. gratia, vbi F, ex quo descriptus sit eccentricus TKQB. duabus eclypticae diametris AG, BD, parallelae ducantur duae eccentrici diametri NQXR. tandem ducta per vtrumque centrum linea EFH, erit Apogaei linea; eritque H, locus Apogaei in zodiaco quem vt vna cum EF. eccentricitate cognosceret, sic perrexit ratiocinari. cum constet solem obire Quadrantem AB, diebus 94 1/2, eodemque etiam tempore inambulet arcum eccentrici TK, aequali, ac medio motu, constetque quantum singulis diebus motu aequali proficiat, constabit etiam quantum diebus 94 1/2, proficiat in eccentrico, hoc est, quantus sit arcus TK; fuitque graduum 93, 9'. simili modo reperit arcum eccentrici KL, esse gradus 9L. 11I. ergo totus arcus TKL, notus fuit; vnde &TX, dimidium esus cognitum. quia vero XN. est quadrans eccentrici notus, ideo si auferatur ab arcu TX, noto, notus relinquetur arcus. TN. gra. 2. 10', similiter ex arcu TK, iam noto, ablato TX, pariter noto, notus relinquitur KX, 59. min. hinc Ptolemaeus ex doctrina chordarum, vel sinuum, propositum assequutus est, nos autem facilitatis causa idem practicè sic obtinebimus. primo describatur eccentricus vt in pręcedenti figurae, ex centro F, ductisque diametris QN, XR, ad angulos rectos diuisus erit in quatuor quadrantes. deinde sumatur arcus NT, gr. 2. 10', arcus vero XK, m. 59' &per puncta T, K, ducantur duae ATG, BKD, dia netris eccentrici parallelae; atque ex earum coni puncto E, describatur eclyptica ABGD.