Latin
TABVLA
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 247
Unproofread scanNot analysed yet
Primo ad annos 1600, sumo radicem in columnae logitudinis calce, quam in formula annis 1600, adseribe, vti vides factum esse. Secundo in eadem columna ad annos 15. accipio motum longitudinis quem pariter annis 15. formulae ascribo. Tertio ex columna mensium anni bissextilis (annus enim 1616. currens est bissextilis) acceptum motum ascribo in formula mensi Augusto. Quarto ex secunda tabula, quae est dierum, horarum, ac minutorum, similiter acceptos motus ex proprijs columnis dierum, &horarum, ac minut. eos in formula suis temporibus respondentes transcribo; vti videre est. quoniam vero minuta horarum 45. in columna horarum, ac minutorum non reperiuntur, ideo primo cum min. 301. deinde cum min. 15. ingredior tabulam; ex qua motus proprios, omissis tamen secundis, transcribo in formulam. tandem hosce omnes medios longitudinis motus, in summam vnam confero, à qua summa detrahitur motus apogaei, &quod remanet, videlicet, sig. 2. gra. 10. min. 7. est solis distantia ab apogaeo, quae dicitur anomalia solis. cum hac anomalia ingredior tertiam tabulam aequationum, in qua reperio signa 2, in fronte tabulae, gradus autem 10. accipio in latere sinistro, quia illi sunt gradus superiorum sex signorum, quae sunt in fronte tabulae. igitur in directum gra. 10. reperio sub signo 2. aequationem gra. 1, 54. hanc aequationum demo ex motu longitudinis T, iuxta titulum tabulae, qui iubet aequationem demendam esse in primis 6. signis. &relinquitur sig. 5. gr. 14. mi. 54. pro vera &longitudine ab aequinoctio, quae pertinet ad gr. ferè 15. Virginis. vt autem intelligas huius rei rationem inspice figuram pag. 237. in qua sol est in O, linea medij motus AX, veri AOZ, apogaeum erit arcus LGD, motus medius longitudinis LDX, Anomalia DZX, aequatio XZ, quae detracta ab arcu LDX, relinquit arcum LDZ, quae est vera distantia ab aequinoctio, atque verus solis locus. qui huius calculi scopus erat. Alterum Exemplum. Quaernrur locus It, verus ad annum Domini 1641. die vltima Martij in Meridie. Empus vulgare sic oblatum accommodandum est calculo, vti vides in formula. satis est autem habere motum apogaei ad annos 1640. omisso Augusto, qui apogai motus detrahendus est ex longitudine media, propius apparet, quam re vera sit. idque variè admodum pro varia eorum altitudine tum à terra, tum ab horizonte. quae varietas aliam subit à diuersis climatibus diuersitatem.