Latin
TABVLA
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 249
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter admirationi semper fuere ij, qui hosce solis labores praedixere inter quos admirabilis olim habitus est Thales Milesius, quippe qui omnium primus ausus est solares hasce defectiones praenunciare. quarum prima teste Plinio contigit anno ab Vrbe Quapropter satis nobis erit, si eas, rudi tantum Minerua, idest, absque praecisa temporis, aut durationis, aut quantitatis denotatione praenoscere poterimus. Primo igitur quoniam eclypses istae contingunt tantum in nouilunijs, oportet nouilunij illius, quod an eclypticum sit, explorandum est, tempus ex lunari calculo diligenter inuestigare: deinde ad illud tempus, cognoscendûs est pariter ex calculo locus nouilunij in zodiaeo, necnon loca, 6, &&,in zodiaco, vti in luna docuimus. quibus habitis reminisci oportet ea, quae de terminis eclypticis cap. praecedenti diximus: videlicet si tempore nouilunij veri, luna fuerit borealis, distiteritque ab alterutro nodorum intra gradus 15. 38. necessario continget aliqua alicubi solis obscuratio; eaque tanto maior, quanto nodo propior accesserit: si vero australis luna sit, distiteritque ab alterutro nodorum intra gr. 7. necessario pariter sequitur obscuratio solis, vti modo dictum est. Quod si luna in vero nouilunio prędictos terminos excesserit, ita vt in parte quidem boreali pertingat vsque ad gra. 17. 41. in australi vero vsque ad gra11, 22', possibilis tantum, sed non necessaria erit eclypsis. Extra autem hos terminos nulla contingere poterit obscuratio. Exemplum. Libet videre num sequens nouilunium, quod fiet Septembris die 10 horis 15, post mer. huius anni 1616. sit eclypticum. Inuenio igitur ex calculo ad illud tempus luminaria esse in gr. 18. p, nodum autem &,australem esse in gr. 8. eiusdem ii, luna igitur distat ab hoc nodo, in austrum gra. 10. quare australis est; vnde ex praecedentibus regulis, pronuntio eclypsim non esse necessariam. quia in parte australi, termini necessarij sunt gra. 7. dico tamen aliquantulam defectionem esse possibilem, cum luna vltra gradi 11. qui sunt australes termini possibiles, non recedat: nodo. Alterum exemplum. anno Domini 1618. erit novilunium die 21. Iulij, horis octo post meridiem. exploro an sit eclypticum, hoc modo; reperio ex calculo luminaria tunc in parte Caneri 29, versari: Q autem est in parte secunda Aquarij. quare &,erit in parte secunda Leonis. Luna igitur praecedit &,tribus tantummodo partibus, estque borealis tempore huius coniunctionis. at in parte boreali, termini eclyptici necessarij sunt gra. 15. quare luna multum intra necessarios terminos reperitur; atque admodum nodo vicina; quare certo praedico solem passurum esse magnum lucis deliquium. &quoniam respectu Veneti meridiani, nouilunium istud fit 8, circiter horis post meridiem die 21, Iulij, quo in nostra eleuatione gra. 45. arcus semidiurnes est horarum 7 1/2, ferè, fit vt post occasum solis à nostro horizonte Veneto, seu Parmensi, obseruatio haec contingat: quare nos eam, nisi fortè principij quidpiam, neutique videbimus. populi tamen occidentaliores, vt Galli vltimi, &Hispani, eam videbunt ante solis occasum. Noui vero Orbis habitatores eam circa meridiem admirabuntur. Hactenus de solis defectu,