Latin
25.4 to 25.5
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 25.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Primo proponam rationem Astronomicam, quae caeteris certior, &exactior est. In plano igitur horizontali, seu ad Libellam constituto, describantur vt in figura sequenti vides plures circuli, ex eodem centro E, ex quo postea erigatur stylus perpendicularis; quod tunc fiet, quando eius vertex F. aequidistabit ab vna ex illis periferijs, tunc autem aequidistabit, quando posito altero circini pede in tribus locis circumferentiae illius, alter pes seruato eodem interuallo apicem styli accurate tetigerit. quamuis etiam auxilio Amussis idem effici possit. his paratis, hora quapiam antemeridiana obseruetur extremitas vmbrę donec pręcisè circumferentiam aliquam attingat, qua lis esset vmbra, EG. quae praecisè exteriorem circulum pungit: Rursus pomeridiano tempore, vmbrae apex obseruetur, donec iterum ad eundem circulum exactè pertineat, cuiusmodi est vmbra EH. Merilies quod si vmbra longior sit, quam vt intra circulos recipiatur, stylus e it decurtandus. plures verò circuli describuntur vt tutior ac certior obseruatio succedat; Hisce igitur duobus punctis diorik iigenter in eodem circulo, notac oc. tis, diuidatur arcus, GH. bifria in D ducta enim linea BED.