Latin
Cap. IV
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 26
Unproofread scanNot analysed yet
ipsa erit meridiana linea quaesita; hoc est, erit communis sectio meridiani circuli cum sensibili horizonte, supra quam perpenSepts diculariter meridianus illius loci erigitur, ac per verticem eius transit. Ex parte vero vbi B in quolibet horizonte ad Boreales mundi partes sito, est pars mundi Australis, &punctus meridiei; ex parte verò opposita vbi, D, est plaga Borealis, &punctus Septentrionis. Hac igitur ratione Astronomicè meridiani circuli positionem reperire solent Cuius haec ratio est: quia duae vmbrae EG, EH, sunt aquales, Ergo etiam sol tempore vmbrarum harum, erat aeque alius supra horizontem, ergo tempore matutino dum vmbram EG. efficiebat, erat aeque eleuatus, ac tempore vmbrae EH, pomeridiano; sed quando sol est hisce duobus momentis aequè altus, tunc etiam aequè distat à meridiano circulo, &consequenter à puncto B. lineae meridianae Australi; quoniam sol aequabiliter ascendit vsque ad meridiem, &nostea aequabiliter tantundem descendit, vt in sphaera materiali videre poteris in Tropicis, &Aequatore, dum sol aut Tropicos, aut Aequatorem percurrit: videbis enim partes horum circulorum à meridiano aequidistantes, esse ab horizonte ęquè eleuatas. cum igitur sol id temporis aequi. distet à meridiano, necessario etiam vmbrarum vertices G. H. altitudinibus solis è regione respondentes, aequè distabunt à puncto Boreali D.lineae meridianae; quare diuiso arcu GH. bifariam in D. punctum D. aequidistabit ab H. &G. Rursus quia punctum E, est horizontis Physici centrum, transibit necessario per ipsum meridianus, ac proinde linea meridiana; ducta igitur linea DEB. ipsa erit meridiana quaesita in plano horrizontali. Ex qua meridiani positio rectè cognoscetur. In planis porrò non horizontalibus, sed rectis ad horizontem, seu Verticalibus, vti sunt parietes Demorum, linea meridiana est linea perpendicu laris ad horizontem descendens, quia meridianus circulus, omnes huius modi muros secat in linea, quae est horizonti perpendicularis: quae sectio est vestigium eius in talibus muris; vt autem eam reperias, oblato parieti confige stylum, postea diligenter nota momentum illud quo vmbra styli EF. lineae meridianae ED.