Latin
TRACTATVS SE
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 263-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATVS SE XTVS. De Venere. 9. Vperior nota fuit apud Aegyptios Veneris Hieroglyphicum, &quiSdem illi conueniens, cum referat speculum gestatorium, cuius manubrium inferius est, impudicae Deae satis aptum in signe: ea nota breuitatis causa vtuntur Astronomi praecipuè in calculationibus. sunt alij, quae velint eandem notam potius referre pomum illud, quod Veneri tanquam pulchriori dono datum fuit. Locus Veneris. Cap. I. T iam de Veneris planeta agamus, naturalis planetarum ordo postulat. ea enim post Mercurium, ampliorem circa solem circunducit, orbem, ita vt ipsius Mercurij gyrum, gyrus Veneris comprehendat: contra vero aliorum planetarum circuitibus comprehendatur; quod primo authoritate, non solum antiquorum astronomorum confirmatur, quos supra in Mercurio, ex Vitruuio, ac Martiano Capella citauimus; verum etiam recentiorum omnium etiam nostrae Soc. scriptorum, obseruationes attestantur. è quibus iucunda aequè, ac admiranda illa est, quae per Telescopium perficitur; si enim in Veneris sydus Telescopij auxilio accurata inspectione inquiramus, eam ita illuminari a sole conspiciemus, vt necessario sequatur eam circa solem tanquam centrum circuire, ita vt modo supra, modo infra ipsum feratur; vti sequenti capite explicabimus. Infra etiam cap. 6. nouum modum habebis mensurandae eius distantiae à terra, &a sole. Illuminatio &Vmbra Veneris. Caß. II.