Latin
TRACTATVS SE
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 264
Unproofread scanNot analysed yet
INTER admiranda, quae nuper ope Telescopij caelitus innotuerunt, illud sanè pulcherrimum de Veneris illuminatione; qua non vnicam in caelo lunam, sed duas in caelo lunas rimatus, atque miratus est mundus: illuminatur enim a sole, ita vt modo falcata, modo semiplena, modo plena lumine conspiciatur, non aliter ac luna, quamuis alio ordine; quae illuminationum series, &modus in apposita figura clarior euadet. in qua oculus noster aspiciens hasce illuminationes sit vbi, O, sol sit vbi S, gyrusque solis proprius sit XSY. Epicyclus siue gyrus Veneris circa solem, sit quem vides; in cuius varijs locis depicta est Veneris sphęra, eodem. modo semper illuminata; verum non eodem modo se oculo in O, sito apparens. duae lineae OX, OY, tangentes epicyclum distant a linea OSA, ipsum bifariam secante, hinc inde per grad. 48, idest, arcus SX, SY, sunt gra. 48, singuli, iuxta maximam Veneris a sole digressionem. quando igitur Venus occulus, incipit esse Vespertinus Hesperus, quando scilicet post solis occasum primo apparet, tunc per Telescopium visa, rotunda seu plena apparet, quia est in B, in quo situ totam sui illuminationem oculo in O, sito, videndam obuertit, postea recedens a sole rotunditatem paulatim amittit, quia descendit ad C, vbi amplius tota illuminatio ab oculo videri nequit, &propterea gibbosa apparet. deinde dimidia seu semiplena apparet, quoniam ad D, deuoluta est, vbi dimidiam sui illuminationem oculo exhibet. dehinc in E, delapsa corniculata cernitur, quia oculus O, paruam illuminationis partem, eamque falcatam videre potest, sicuti etiam in luna explicatum est. In A, &Fovideri nequit ob nimium solis fulgorem. easdem apparentias alterum epicycli semicirculum ingrediens, vbi ex Hespero euasit Lucifer, &manè praefulget, restituit; sed inuerso ordine, nam in G, corniculata, in H, dimidiaca, in I gibbosa, in K, plena conspicitur: vt consideranti patere potest; oculus enim videt eam solam partem illuminationis, quae continetur literis e rp, quae falcata apparet, quia est in superficie sphaerica, eamque praecingit.