Latin
TRACTATVS SE
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 266-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dapogaei primi, quod est locus in zodiaco, vbi Venus à terris magis distare videtur, quod ibi minorem aliquanto epicyclum deferibat: hic igitur locus, seu apogaeum mouetur singulis annis secundis tantum. 511. qui est idem cum motu stellarum fixarum, vt postea patebit. nostro autem saeculo apogaeum istud versatur circa gra. 17, Geminorum; distat enim ab aequindctio sig. 2, &gr. ferè 17. Secundò. Motum Veneris in longitudiuem, quo motu centrum epicycli mouetur in consequentia signorum. &quoniam epicyclus semper solem circumambiens, eum comitatur, sequitur motum centri epicycli esse idem cum motu solis. Tertiò. Motum anomaliae; quo planeta ipse peripheriam epicycli circuncurrit; in superiori quidem parte, sicut etiam Mercurius, secundum ordinem signorum; in inferiori vero contra ordinem signorum, seu ad occidentem: vnde &Directa &Retrograda, &Stationaria euadit; quapro. pter motus eius in longitudinem est anomalus: hanc anomaliam in epicyclo Astronomi numerant ab A apogaeo epicycli, à quo diario motu recedit min. 37. annuo vero signis 7; gra. 15. 1', eiusque integram periodum absoluit anno vno simplici, cum diebus 218, &horis 22 1/, seu mensibus 19. &praeterea diebus ferè 8. Venus quando oritur vesperi heliacè, tunc incipit descendere ab A, apogaeo epicycli, appellaturque Hesperus, &Vesperugo in toto semicirculo orientali ACF. inde à perigaeo F, pergens manè oritur heliacè, transmutaturque in Luciferum, solem manè praeueniens, ac praefulgens: sicque in altero semicirculo FIA, perseuerat. Sciendum porrò priores mundi habitatores existimasse Luciferum ac Hesperum duas esse stellas ab inuicem distinctas, quem errorem primus Pyrhagoras abstulit; Plinius enim lib. 2, cap. 7.