Latin
TRACTATVS SE
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 267
Unproofread scanNot analysed yet
haec habet, Antiquitas illa, quae Pythagoram praecessit, eam binas esse stellas existimauit, sed solertissimus ille Philosophus Pythagoras primus deceptionem hanc mortales dedocuit, ostenditque Luciferum atque Hesperum vnam eamdemque esse stellamQuartò. Motum in latitudinem, qui inde oritur, quia epicyclus Veneris non iacet semper in plano eclypticae, sed ab eo nunc in Austrum, nunc in boream obliquatur: vnde &planeta eum percurrens australis &borea lis euadit &respectu eclypticae sortitur latitudinem vtrinque ab ea, quae ad summum gradus septem excedit; quare sola ex omnibus planetis extra zodiacum euagatur aliquando; latitudo enim ordinaria zodiaci est gra. 12, secundum communem sententiam; nonnulli tamen vt Venerem quoque intra zodiacum contineant, eum ad grad. 14, dilatant. hic igitur est motus in latitudinem. Quintò. Dum igitur Venus hisce motibus agitatur, interim cum sole subit diurnam conuersionem, ac consequenter annuum cum eo motum, quare ab vno tropico ad alterum remeando vltimum tandem ac spiralem motum describit.