Latin
Cap. V
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 267-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. Magnitudo Epicycli, atque ipsius Stellae Veneris. VONTAM Venus interdiu aliquando commodè spectatur, ideo per Quadrantem facile poteris eius à sole digressionem per aliquot dies obseruare, quousque maxima sit, quae scilicet amplius non crescat, ea autem erit ad summum gr. 48, igitur si hinc inde à sole, duo arcus graduum singuli 48. assumpti sint, ducanturque duae rectae OX, OY, illos arcus terminantes, descriptusque fuerit epicycius ex centro solis eas tangens, eius epicycli magnitudo apparebit, quae ad gradus tantum 45, vtrinque à sole perueniet. eritque semidiameter epicycli SF, tres quartae partes totius distantiae SO. erit, OF, semidiametri terrae 287, reliqua vero F S, 855. Arcus praeterea epicycli inferior DFH, sic innotescet, angulus enim DOH, notus est, gr. 96, ergo in quadri latero, DSHO, angulus ei oppositus DSHyerit eius complementum ad duos rectos, seu ad gra. 180. angulus igitur DSH, erit gr. 84, quia cum gr. 96, complet. gr. 180. ratio est, quia in hoc quad ilatero, quatuor anguli sunt aequales quatuor angulis rectis per coroll. 32. primi sed duo anguli ad D, &H, sunt recti per 18, tertij Elem. ergo duo anguli ad O, &S, simul sunt ęquales duob. rectis; ergo alter alterius ad duos rectos complementum erit. tandem detracto arcu inferiori DFH, ex toto circulo, remanet pars epicycli superior cognita gra. 276. Magnitudo Stellae Veneris. PRimò indagabimus distantiam Veneris tum à sole, tum à terra, eodem prorsus modo, quo supra ex Aristarcho Samio distantias lunae, terrae, &solis indagauimus. nam quando nobis per Telescopium dimidiata praecise apparet, siue vesperi in D, siue manè in H. figurae praecedentis; debemus concipere triangulum rectangulum ODS, vel OHS, in quo latus OS, notum est, distantia solis à terra; praeterea angulus ad D, vel ad H, est rectus, vt antea ostendi: angulus etiam DOS, vel SOH, notus erit, dimidium quippè totius anguli noti DOH, ergo per 9, proposit nostri Appar. nota euadet OH, distantia Veneris à nobis; necnon HS, distantia eius à sole. deprehenditur autem in figura OD, vel OH, continere duas tertias totius OS, siue semidiametros terrae 762, circiter.