Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 277
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò quoniam luna quadragies, Mercurus vicies, Venus sexies, Mars vero tredecies in terra continentur: Terra vero a sole centies, &quadragies: erit Mars paulo plus quam triplus ad lunam, &plusquam duplus ad Mercurium, &paulo minus quam subduplus ad Venerem: ad solem tandem vt 1, ad 1820. Martis. Appendix de calculo d Vos tantummodo motus Martis ad calcalum redigemus: quorum primus erit medius eius motus in longitudinem, seu motus centri epicycli in longitudinem, seu in consequentia signorum; qui motus nobis numeratur seu incipit ab aequinoctio verno: pro quo damus sequentem tabulam, quae facilè ex tabulis iam praemissis intelligi potest. Alter motus, quem calculo subijciemus, est motus anomaliae, siue astri ipsius in epicyclo, cuius numeratio incipit ab apogaeo epicycli vt in alijs. pro quo nulla indigemus tabula, eam enim supplet admirabilis huius motus ad motum solis connexio &dependentia, quam supra explicauimus. Ex calculo autem horum duorum motuum habebimus ad datum tempus locum Astri Martialis in zodiaco, qui est calculi finis.