Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 279
Unproofread scanNot analysed yet
Vm igitur ad datum tempus, quaerendus est locus Martis in zodiaCeo debemus, accommodato prius tempore vulgari ad vsum Astronomicum, vt alias docuimus; accipere per singulas temporis species motus medios eis respondentes ex praesenti tabula; necnon motum Radicis, eosque motus in summam vnam colligere. Haec enim dabit motum longitudinis Martis, idest, distantiam centri epicycli ab aequinostio, seu locum eius in zodiaco qui etiam dicitur medius motus Martis. Secundo oportet habere solis locum in zodiaco ad idem tempus datum, siue ex calculo, siue aliunde. Tertio detrahendus est motus Martis iam inuentus, ex motu solis inuento, residuus enim motus, qui est distantia solis à centro epicycli, est etiam simul distantia Martis ab apogaeo epicycli. vti superius dictum est; quare absque alio calculo sic habebimus motum anomaliae Martis. vnde cognoscitur locus eius in periphaeria epicycli. ex quo locum eius in zodiaco pius minus conijcere licebit. non enim hic exactum calculum in tendimus, sed eum, qui nobis tantummodo locum Martis in caelo aliquo modo demonstret, vnde sydus ipsum noctu cognoscere valeamus. Exemplo res fiet illustrior: sit ad Meridianum Venetum, data hora prima nectis diei 23. Decembris anni 1616, qua haec scribo, quae est hora prima noctis quae praecedit Vigiliam Nat. Damini. hac igitur hora absoluta scire libeat locam Martis in zodiaco. tempus datum astronomicè accommodatum sic se habet. Gra. Sig. Anni Radicis. 1600. Anni compleri. 15. Mensis Nouem. Bissext. ridie diei 23. ciuilis.