Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 299-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Locus siue altitudo Cometarum: X praemissis de figura, duratione, motu, situ, ac parallaxi cometarum Eijdem Astronomi non difficile eis quoque locum in hac mundi fabrica tribuere. asserunt igitur cometas eos, qui nullam aut minorem, quam luna exhibent parallaxim, supra lunam in caelesti regione spatiari, quod quidem ipsius parallaxeos natura euidenter conuincit, vti supra saepe ostensum est: vbi sciendum est recentiores astronomos, qui in hanc curam diligenter incubuerunt, comperisse cometas quotquot obseruarunt aut nullam, aut minorem quam luna subijsse parallaxim. id luculenter Tycho explicat in quinque à se magna diligentia obseruatis; partim in lib. integro de cometa, partim in primo epistolarum tomo, cui alij complures doctissimi viri adstipulantur. quare non solum illos quinque inter caelestia corpora annumerant, sed etiam omnes alios eiusdem esse conditionis probare conati sunt, sequentibus rationibus. Primo ex eorum motu, non proprio, sed diurno, &communi omnibus astris; nam cometae horis 24. cum caeteris astris circa totam terram reuoluuntur; ac tanto tempore supra horizontem manent, seu apparent, quanto affixa sydera, aut ordinarij planetę. quod euidens signum est, eos si non supra lunam, saltem infra non longe ab ea circunferi; si enim ferrentur circa terram spatio 24, hor. in circulo humili propè terram. v. g in suprema aeris regione, aut parum supra, sequeretur neces sario eos breuissimo tempore ab ortu ad occasum pręteruolare, idest, modi cum supra horizontem sensibilem permanere; sed supra eum, instar citissimi fulguris, praeterlabi. quod hac figuratione explico, atque demonstro. sit igitur in ea terrae circulus omnium minimus, cuius semidiameter AC, &in linea AB, contineantur semid. 52. haec enim erit semid. concaui lunaris regionis.