Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 300
Unproofread scanNot analysed yet
describantur plures semicitculi circa terram, qui variorum cometarum diurnas conuersiones reserant, diuisique sint in partes 12. aequales quae correspondeant horis 12, quibus cometa supra sensibilem horizontem DCE, maneret, si essemus in sphaera recta; suppono enim facilitatis causa, hanc demonstrationem fieri, vel in sphaera recta, vel saltem cometam assumptum sub aequinoctiali, motu primi mobilis conuerti. hic proculdubio ex allatis superius apparentijs, horas 12. totas supra sensibilem horizontem DE, spectabitur. si igitur cometa gyraret per secundum circulum FG, maneret supra horizontem praedictum horis tantum 8, octo enim tantum partes illius, quae horas octo repraesentant, supra horizontem extant, vt ipsa figura indicat, in arcu RS, qui B, tantum partes continet; hic vero gyrus distat à superficie terrae vna tantum semidiametro, id est, milliarijs 3y00; atqui re ipsa talis cometa 12. hor. apparet: impossibile igitur est, eum in tam humili gyro reuolui; quare multo minus in suprema aeris regione ferretur, quae milliarijs tantum 50, eleuatur, ibi enim pro apparenti celeritate, ac gyri paruitate supra horizontem vix appareret; sed citissime decurreret ad occasum. praeterea si cometa esset in supremo aere, altitudinis 50. milliar. tunc mutato vel modice horizonte, aut ad boream, aut ad Austrum, occultaretur omnino: verum contra accidit, nam cometae videntur ab ijs omnibus terrae habitatoribus, à quibus etiam stellae ei propiores spectantur. sed reuertamur ad figuram, si percurreret tertium semicirculum cuius semidiameter continet 10. semidiameter terrae, Cometae deessent 1/2 horae ex horis 12. vna enim pars tertia ILhorae, latet infra horizontem exuna parte, altera IL ex altera in quarto semicirculo deessent 1/2, horae MN. tandem in semicirculo DE, cuius semid. continet 30. semid. deessent 1/ horae EO, vt figura ostendit ad horas 12. supra horizontem complendas, quas cometa explet: quod si figura amplietur vsque ad semidiametros 43, desunt +//,ad horas 12; qua propter adhuc sublimius fertur. certo igitur ex hac figura conuincitur cometas saltem prope lunarem regionem reuolui, vbi mora eius supra horizontem insensibiliter minor euaderet horis 12. verum cum plurimi, omnem effagiant parallaxim, ij altissimo caelo, vel supra solem ad Iouis, &Saturni prouincias sunt euehendi. 2. Praeterea aut elementares, aut caelestes sunt cometae, non elementares inquiunt, igitur caelestes erunt. quod minimè elementares sint hinc probant. Primo quia ex praedictis patuit, eos in caelo spatiari, qua igitur ratione elementare quiddam in alienam sibi mundi partem conscendit, ibique tamdiu, tam regulariter mouetur, atque affulget?