Latin
TRACTATVS DVODECIMVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 307-3
Unproofread scanNot analysed yet
LAiquod inerrantium stellarum sedes est, ascendamus. nec dubium, quin supremu hunc locum in hac Mundi Fabrica eae sibi vindicent: videmus namque eas supra omnes planetas reuolui, cum illae ab his occultentur, non contra. Secundo ex proprio earum motu, qui tardissimus est, vt videbimas; sunt autem illa sydera caeteris superiora, quorum propriae motiones sunt tardiores vt alias docuimus Quantum autem distet Firmamentum a mundi centro, certo affirmare difficile est; non enim constat an supra Saturni circuitum proximè statuendum sit, cum nonnulli illud immenso interuallo supra Saturnum extollant. Quod si Saturni gyrum proximè ambiat, erit eius distantia eadem quę Saturni maxima. si vero altius euehatur incerta omnino remanebit; Tycho tamen pru denter existimat eam continere semid. terrae 14000. incertum praeterea est num stellae omnes ei affixae a mundi centro ęquidistent; sunt enim qui suspicientur, alias alijs esse nobis propiores; ac propterea alias alijs maiores apparere, Dicuntur autem fixae, quod easdem distantias, situs, &positiones, quas ad inuicem habent, perpetuo seruant, v. g. illae septem stellę, quę carrum vulgo appellantur perpetuo eandem carri figuram, &eandem in Firmamento positionem constanter retinuerunt, vt testantur veterum, Hipparchi, Ptolemaei, ac recentiorum omnium obseruationes inuicem collatae: hinc etiam ipsarum regio, seu caelum appellari meruit Firmamentum. Plura huiusmodi exempla habes apud Tychonem to. 1. pag. 234. Partitio stellarum in 48. constellationes, seu imagines. IN prima porrò illa aurea, sed rudi tamen aetate Mundi; vt eleganter cecinit Seneca: Nondum quisquam sydera norat; Stellis quibus pingitur aether, Non erat vsus: nondum Pleiadas, Hyadas poterant vitare rates; Non Oleniae sydera Caprae, Non quae sequitur, flectitque senex Arctica tardus plaustra Bootes.