Latin
TRACTATVS DVODECIMVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 308
Unproofread scanNot analysed yet
Succedentibus postea secualis primi omnium poetae veteres initium, quoduis aliud agentes, syderali scientiae dedere; ij enim stellarum omnium confusam, ac palantem multitudinem suis ludentes fabulis in ordinem redigere, atque in partes quasdam distribuere caeperunt. hoc pacto dum ipsi Cynosuram, aut Helicem in vrsas à Ioue conuersas, &in caelam translatas esse confinxerunt, stellas complures in duas veluti Prouincias ab alijs diuisas distinxerunt. idem de Arcturo, Perseo, &reliquis praesciterunt. Poetis suppetias tulerunt Nautae, qui Nauticae artis necessitate compulsi, ac stellarum cognitione propterea indigi, eas obseruare, ac denominare caeperunt. sicque, Nauita tum stellis numeros, &nomina fecit. Quibus postea Astronomi succurentes tandem toram Firmamenti faciem in 48, vel 49, vel )0, veluti regiones distribuerunt, vt faci ius hac distirctione, atque ordine in cognitionem omnium stellarum peruenirent. has vero stellarum figuras appellarunt Asterisnos, sen constellationes, quorum nomina, &ordines in catalogo stellarum infra apparebunt. sic legimus Thaletem Milesium inuentorem fuisse Vrsae minoris, idest, eam eostellationem sratuisse: Cononem etiam in gratiam Regis Ptolemaei, Bereces comam in caelum transtulisse: idest, stellas quasdam inde denominasse: nostra pariter aetate Galilaeus iure inuentionis stellas Mediceas nuncupauit. quo autem consilio poetae illi vetustissimi Heroas illos, aut animalia illa in caelum transtulerint, &quinam, ij fuerint, ne ego longior sim, vide apud Aratum, Q. Manilium, &Higinium poetas veteres. antiquissimas porro esse hasce syderum appellationes apparet ex libro Iob antiquissimo (quem putant sacrae Scripturae expositores esse ipso Moyse antipuiorem,) qui cap. 9. ait, qui facit Arcturum, &Oriona, &Hyadas. &Amos cap. 5. facientem Arcturum, &Oriona. apud etiam Hesiodum, &Homerum antiquissimos poetas plurium Asterismorum nomina leguntur. Hesiodus quidem, qui parum post Troiani belli tempora floruit, in lib. 2. operum, ac dierum plurium constellat: meminit: quae loca infra adducentur, cum de ortu, &occasu syderum erit sermoNumerus Stellarum.