Latin
CAPRICORNVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 332
Unproofread scanNot analysed yet
54. postea Copernicus annis inde. 265. elapsis in gr. 27. 21. tandem Tycho ann. 60. inde elapsis eam in grad. 27. min. 37. obseruauit: Idem studium contulit Hipparchus ad spicam Virginis, quam Timocharis repererat ante Aequinoctium autumnale. 8. partibus: ipse vero sex tantum, ex quibus Hipparchus Astronomiae consultissimus conclusit Affixas omnes in consequentia promoueri: reliqua enim sydera cum duabus praedictis perpetuè conseruant easdem distantias, &configurationes; quare hisce promotis re liquas omnes progredi necesse est. Hic porrò motus aptè dicitur motus Fi xarum in longitudinem, sicuti in Planetis. Hinc idem Hipparchus nouum aliud inuentum inuexit: dues videlicet Zodiacos; cum enim vidisset Aequinoctia, &Solstitia certis stellis haudquaquam esse alligata, sed eas paulatim magis, ac magis praecedere, ea propter censuit deinceps signa, 12. Zodiaci inchearda esse a puncto aecuinoctij Verni: vnde factum est vt. 12. constellationes illae Zodiaci, Aries, Taurus, &c. quae prius. 12. signa constituebant, ac denominabant, ab ijs separarentur. Quoniam enam vetust ssimi Astronomorum, Thales, Eudoxus, &c. videbant aequinoctia fieri initio ferè Asterismi Arieris idest cir ca primam eius Stellam, ideo initium zodiaci simul, etiam, &quidem aptè idem constituerunt cum initio. 12. signorum. verum zodiaci diuisionem in zodiacum signorum, &in zodiacum Asterismorum ob praedictam rationem Hipparchus inuexit, quam deinceps succedentes Astronomi retinuerunt. Columella refert Faustos Eudoxi, &Metonis (qui Hipparchum. 300. ferè annis praecesserunt) constituisse in octonis partibus, signorum aequinoctia, &solstitia. idemque asseritur in antiquissima cuiusdam praefatione in Arati Phoenomena: quod intelligendum est de signis, &simul Asterismis, quia ea nondum Hipparchus distinxerat: At verò tempore Eudoxi, (vt ex retrograda motus Stellarum computatione colli gitur) nequiuerunt esse in ectonis partibus, verum id multis retro saeculis circa videlicet Troiani belli tempora contigisse oportuit. Vtrumque igitur Hipparchi placitum posteritas omnis, vsque ad haec saecula complexa est; quòd scilicet Affixae in longitudinem moueantur, siue quòd aequinectia praecedant, &quod duo sint zodiaei distinguendi; vnus Asterismorum, qui a prima Arietis Stella incipiat; Alter verò Signorum, qui ab aequinoctio verno, qui zodiacus signorum, atque etiam zodiacus Primi mobilis appelletur. Motum hunc inerrantium fieri super polis eclipticae, VM hunc Stellarum motum diligentius obseruarent, aduerterunt Eeas semper eandem latitudinem seruare, hoc est, pari interuallo secus eclipticam incedere, ita vt. ver. gratia, spica Virginis, quae tempore Timochar: gra. 2. ab ecliptica in boream distabat, etiam tempore Ptolemaei, &posterorum totidem pariter gradibus distiterit.