Latin
CAPRICORNVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 333
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter sequitur eam describere circulum eclipticae parallelum ad boream. Stellae vero, quae in ipsa ecliptica existunt, per ipsam perpetuo, ne latum quidem vnguem exorbitantes, directè incesserunt. plura huius rei exempla affert series Astronomorum, vsque ad Tychonem. qui tamen iu hac re aliquid innouare conatur: illud tamen ex imperfectione obseruatiouum ob multa, quae incurrunt impedimenta prouenire censeo; quare cum &illud exiguum quid sit, ac proinde nostro instituto haud necessarium, omittendum duxi. cum igitur affixae describant hoc motu circulos eclipticae parallelos, aut ipsam eclipticam, necessario sequitur eum eclipticae polis inniri. Hunc porrò motum esse proprium Firmamenti communiter Astronomi sentiunt. Quantitas, vel Periodus huius motus. PRAECIPVA haec semper fuit circa inerrantes inuestigatio, quam sic peregerunt: in annis 265, inter Hipparchum, &Ptolemaeum elapsis, stellae promotae sunt grad. 2. min. 40. quibus in annos 265. distributis, comperit Ptolemaeus eas annis ferè 100. vnum gradum confecisse. Albategnius autem Arabs ex suis obseruationibus, cum obseruationibus Menelai Geometrae collatis, reperit stellas in annis 782. gradus 12. m. 55. peragrasse; vnde facta diuisione, id est, tribuendo singulis gradibus suam temporis portionem, censuit vni gradui deberi annos quasi 66. Tandem Tycho Brahe nostro seculo, hoc modo, aliam reperit quantitatem: primo enim annum syderalem, vt iam dixi, constituit dierum 365. h. 6. mi. 9. &c. tanto enim tempore sol reuertitur ad eandem stellam fixam. annum vero aequinoctialem definit dierum 365. hor. 5. min. 48. &c. qui deficit à sydereo min. horarum 20'. sec. 42. tantillum enim temporis requiritur, vt Sol emenso toto zodiaei curniculo, stellam aliquam interim aliquantulum progressam, iterum assequetur. quo tempore Sol proprio motu conficit sec. 51. exactè quare tantilla erit ad nostra saecula annua stellarum promotio. quod etiam more maiorum collatis suis cum veterum obseruationibus, comprebauit. Vnde sequitur eas annis 70, &mensibus Z, vnum gradum superare. Et in annis 10. conficere g. 0. mi. 81. sec. 301. In annis 100. conficere gr. 1. mi. 25. sec. o. In annis 200. conficere gr. 2. mi 50. sec o. In annis 400. conficere gr. 5. mi. 0. sec. o. Iam si gradus. 5. requirunt annos, 400. grad. 360. idest totus zodiacus,