Latin
TRACTATVS DECIMVS TERTIVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 342-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATVS DECIMVS TERTIVS. De Nouis Stellis. Nouas Stellas aliquando apparere. VEMALMODVM in ea caeli parte, quae planetarum regio est, non rarò adscititij, ac neoterici planetae apparent, qui cometae dicuntur, quippe qui naturam illius regionis erraticam suo particulari modo imitantur: ita etiam in Firmamento, quae affixarum regio est, noua Mundo spectacula aliquando praebent repentina sydera, quae firmam caelestis illius partis naturam sequuntur; atque omnia Inerrantium accidentia pro tempore, imitantur. conueniens igitur est, vt absoluta aeternarum stellarum tractatione de nouis nunc disseramus. Nasci igitur noua interdum sydera testis est Plinius qui li. 2. ca. 24. de repentinis syderibus, sic inquit; namque &in ipso caelo stellae repente nascuntur. rursus cap. 26.