Latin
342.5 to 342.8
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 342.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
ita EA, ad AB, idest, erit vt 1142. ad min. i5 1/2, ita 14000,, ad 190. ferè per auream regulam. qui numerus 190. signifieat in interuallo AB, contineri mi. 190. ex ijs siue eiusdem magnitudinis cum minutis 152. quae sunt in CD, quia vero AF, est pars ferè octaua tetius AB, siue minutorum 190. erit AF, min. circiter 24. ex ijs, quorum 15 1/2. conflant semidiametrum Solis. 311, vero totam diametrum Solis. quare proportio diametri stellae ad diametrum Solis, erit vt 24, ad 31. siue ferè vt 4. ad 5. quare &proportio sphaerarum erit ferè subdupla, idest, vna ex dictis stellis erit quasi dimidia Solis, porrò cum Sol ad terram sit vt 140 ad 1. stella, quae est Solis medietas erit vt 70. ad terram, idest, terram septuagies adaequabit. Aliter ex ijsdem praemissis ex Tychone sic; cum habeamus semidiametrum Firmamenti cognitam in semidiametris terrae, habebimus etiam eiusdem semicircunferentiam in ijsdem semidiametris, est enim semidiameter ad semicircunferentiam vt 7. ad 22. igitur per auream regulam, erit vt 7, ad 22, ita 14000. ,ad 44000, semicirculum Firmamenti. videndum nunc est, vnum minutum Firmamenti quot semidiametros contineat. diuidantur ergo 44. 000,, vel breuitatis causa 22000. semidiametri per gradus 90, idest, per minuta 5400, sic enim diuidetur Quadrans per Quadrantem; erit autem Quotiens 441/ ferè. quare vnum minutum Firmamenti continet semid. 44–. Et quia diameter apparens stellae est min. 2 ideo apparens stellae diameter continebit 8 4 1/2. semidiame. terrae, id est, diametros terra 4 1/2. eum ergo nota sit proportio diametrorum, nota quoque euadet proportio sphaerarum, eadem ferè quae supra, vt 70. ad 1. Aliter tandem practicè ex constructione Trianguli Isoscelis, cuius latera contineant semid. ter. 1400. basis vero centineat min. 2. vt ia plane tis fecimus. Eadem methodo reperit Tycho stellas secundae classis terrae molem continere vicies, &octies, id est, eas esse ad terram vt 28. ad 1. stellas terrij ordinis esse ad terram vt I1. ad 1. Quarti honoris esse ad terram vt 27. ad 8. Quinti paulo terram superare. Sexti paulo à terra superari. Atque haec de Affixis iam inde ab origine mundi cognitis sufficiant, nunc ad nuper cognitas, ac mortalibus nouas transeamus.