Latin
NMMANNNOI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 363
Unproofread scanNot analysed yet
NMMANNNOI αι** &Babylonicis. De alijs Horologijs Astronomici. qEIVO X praemissis facilè erit cuique studioso, ac industrio, reliqua HoroEgiorum genera ex materiali sphaera describere: nam pro Astronomico diuisio tropicorum, &aequatoris in 24, partes, debet à Meridiano incipere, ac in eundem definere, procedendo versus occidentem. pro Babylonico inchoanda est diuisio ab horizonte ortiuo, procedendo supernè occasum versus, contra quam sactum est in Italico, quia haec duo Horologia sunt alterum alterius inuersum: vnde sequitur Horologium Italicum conuerti posse in Babylonicum, hac ratione Italicum Horologium sit primo constitutum in sua positione Astronomica, in qua horas ostendere debet, &postea ita inuertatur, vt pars oecidentalis fiat orientalis, &contra. quę conuersio fiat circa lineam meridianam, tanquam axem manentem. Hac facta conuersione lineae omnes erunt infra, i. in superficie, quae nunc deorsum aspiciet; stylus etiam deorsum temdet. Imaginemur iam hasce lineas iursum transparere, vti facerent in subtiliori charta delineatae. hae lineae sic transparentes adamussim representabunt horologium Babylonicum. si igitur in parte superiori, vbi transparent delineentur, pro vt transparent, ftilusque etiam sursum inuertatur, absolutum erit horologium, quod horas ab ortu indicabit. Rursus hoc horologium Babylonicum si constitutum sit ad latit. gr. 45. commutari potest in duo horologia verticalia primaria; australe, &boreale, commutatis numeris, &caeteris proportionaliter factis, vt in Italico. Quapropter eadem opera, qua Italicum construitur, construuntur simul sex horologia, quod sanè iucundum, ac mirum est: tria videlicet Italica; &tria itidem Babylonica. Haec satis sint pro instituto. plura alia solers lector ex mareriali sphaera deducere potest ex praedictis praesertim qua ratione ex ea accipi possint altitudines Solis supra horizontem pro singulis hor. in tropicis, &aequatore, ex quibus postea confiei possint varia horologiorum genera. L. D. D. P. V.