Latin
ADD.TAMENTVM
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 367-2
Unproofread scanNot analysed yet
ADD. TAMENTVM IN QUO 1. Introductio ad Geographiam. 2. Apparatus ad Mathematicarum Studium. 3. Echometria. phiano eisov CVIS INTRODVCTIO AD GEOGRAPHIAM. VM animaduertissem quam plurimos post Sphaerae auscultationem, magno iucundi aequè ac vtilis Geographiae desiderio teneri, iusto eorum voluntatibreui hac Introductione satisfaciendum putaui: enimuero praeterquam quod per se iucundissima est haec totius Terrae descriptio, est etiam ad historicorum, ac poetarum lectionem, necnon ad familiaria de rerum statu colloquia per necessaria. Cosmographia igitur vt nomen indicat, est totius Mundi descriptio, seu totius mundanae Fabricae explicatio, quae perficitur ex descriptione singularum mundi partium, Elementorum scilicet, &Caelorum, exponendo loca, motus, figuras, magnitudines, &illuminationes singularum, vti nos fecimus in tertia Sphaerae parte, quam propterea Cosmographiam appellauimus. Geographia, vt nomen indicat, &de qua nunc est sermo, est Terrae seu terreni globi descriptio, quae tamen differt ab ea descriptione terrae, quam nos supra in tractatu de Terra exhibuimus, quod haec tantum versatur circa superficiem terrestris globi describendo omnes terrae partes, seu Pronineias, insulas, Vibes, Maria, Lacus, &c. ita vt appareat fiorum omnium Introductio ad Geographiam. omnium mutua ad inuicem collocatio, &magnitudo, recnon eorum situs respectu caeli, ac proinde totius superficiei terrae descriptio, vt infra melius patebit.