Latin
ADD.TAMENTVM
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 368
Unproofread scanNot analysed yet
Chorographia, vt nomen indicat, est alicuius particularis regionis descriptio. Primò igitur oportet Geographiae studiosum intellexisse, ac probè tenere ea, quae tr adita sunt à nobis in secunda parte Sphaerae de Circulis, videlicet de Horizonte, Meridiano &c. Secundo paret sibi globum Geographicum, sine eo enim malè omnia percipi possunt. in eo igitur recognoscat omnes Sphaerae circulos praedictos, eumque astronomicè sciat colΕῶuo locare, vt de Sphaera docuimus in Meridiano. Nunc reliquum est vt ea, quae Geographiae sunt propria breuiter explicemus, ac primo. Zonis. De quinque EXplicatis Sphaerae circulis, facilè est intelligere quidnam sint ZoEnae, quisue earum vsus. Zonae enim sunt quinque fasciae (ζῶνη enim fasciam significat) quae totum caelum, ac terram circuncingunt. omnesque inter quatuor circulos aequatori parallelos continentur. Ea quae Torrida appellatur inter vtrunque Tropicum contenta, mundum ambit Semper Sole rubens, &torrida semper ab igne. Duae vero Temperatae huic vtrinque assident, continenturque intra Tropicos, &Polares circulos Latinorum; quorum vna est borealis, altera australis. quibus cura Dei Temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. Reliquae duae Frigidae, impropriè Zonae dicuntur, cum enim vna contineatur intra circulum polarem borealem, altera intra australem, terminenturque eorum peripherijs, sequitur eas nullatenus Zonae figuram habere, sed circularem &rotundam; in quarum medio sint poli mundi, sunt autem, Carulea glacie concretae, atque imbribus atris. Zonarum vsus maxime in Geographia apparet, terrestris enim globus secundum caelestes zonas, ac polos, distinguitur, &insignitur. à qualitatibus autem zonarum, idest, à calore, temperie, frigore, etiam earum habitatores, animalia, plantae. &c. afficiuntur, vt in tractatu de Habitationibus melius patebit.