Latin
ADD.TAMENTVM
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 378
Unproofread scanNot analysed yet
peculiare illis est, quod ecliptica polus, qui circuum polarem describit, semel per eorum verticem transeat: quo temporis memento eeliptica cum horizonte congruit, &statim post, bifariam se mutuo secant. De sexta Sphaera, idest, obliqua, cuius vertex est intra polarem circulum &polum conspicuum. AEc est frigidae zonae habitatio. habet dies maximos, &noctes maximas constantes ex pluribus horis, quam 24, imo prout magis ad polum vertex appropinquat, constabunt ex pluribus diebus, &noctibus, &etiam ex mensibus, ratio est, quia hic pars quaedam eclipticae semper manet supra horizontem versus polum eleuatum, &altera huic opposita semper infra mauet, quare Sole per eas incedente, erit ibi dies continua, hic vero nox: quae vt melius intelligas constitue sp liaeram materialem, vt propositum requirit, eamque motu diurno conuerte, interim obseruans eclipticam ad polum sublimem, videbisque portionem eius aliquam semper supra horizontem extare, tantumdemque ad polum depressum latere. Sole igitur illam motu proprio obeunte, erit dies continuis, &quidem tot ferè dierum, quot gradus erunt in ea: hanc vero obeunte Sole, erit nox continua. vbi aduertendum est, qned quamuis hae duae pertiones aequales sint, non tamen sequitur diem continuum aequalem esse nocti continus, causa est apogaeum Solis, quod nunc est in Canero, propter quod Sol tardius incedit per signa solstitialia Caneri, quam in oppositis Capricorni, &consequenter dies ille continuus longior erit nocte continua, in boreali habitatione: in australi nox erit longior. Ex sphaera materiali facilè est reperire quantitatem horum arcuum, ac proinde etiam dierum, ac noctium continuarum quae illis debentur. quas quantitates videre potes in tabula temporis diurni, aut semidiurni, quam supra in Sole dedimus. praeterea signa existentia circa vernum aequinoctium, praeposterè oriuntur, idest, Taurus ante Arietem, Aries ante Pisces: signa vero ad autumnale aequinoctium praepostore occidunt, idest, Sagittarius antè Scorpionem, Scorpio ante Libram, quae vt impossibilia videantur, adhibita tamen materiali sphaera, qua ratione fiant clarè percipitur. ortus, &occasus, aequinoctia, &solstitia, quatuor anni tempora, vmbrae tandem hic se habent proportionaliter, vt in praecedentibus sphaeris obliquis. De septima &vltima Sphaera, idest, Parallela, cuius vertex est alter polorum, alter vero imum coeli. EVIc aequator horizonti congruit; dimidiumque eclipticae semper est supra, dimidiumque alterum infra horizontem, vnde, nulla affixa sydera diurna conuersione oriuntur, aut occidunt, sed motu diurno describunt circulos horizonti parallelos, perpetuo enim dimidium caeli conspicuum est, dimidium etiam occultum: quare planetae ibi oriuntur, &occidunt, non ratione motus diurni, sed proprij.