Latin
ADD.TAMENTVM
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 379
Unproofread scanNot analysed yet
vnde Sol supra horizontem perpetuo mor atur dum obit sex signa conspicua, moueturque primo radendo horizontem, parallelosque ei, vel potius spiras quotidie altiores describendo. quocirca ibi est dies vna, &nox vna tantum in toto anno, vtraque constans sex mensibus. adsiertendum tamen est in eo zodiaci semicirculo, in quo est apogaeum Solis, Solem immorari septem dieb. amplius, quam in altero; ideo vel dies, vel nox longior erit septem diebus nocte, vel die. quod si in partem diei vulgo Crepusculum computemus, erit dies continuus per nouem menses, &lius; Solenim Crepusculum efficit existens infra horizontem gra 18. quia vero 21. grad. Scorpij, &9. Aquarij declinant gra. 18. ab aequatore, &proinde etiam ab hoc horizonte, ideo in tota Libra vsquo ad gra21. Scorpij; &à 9. gra. Aquar. per totos Pisces, fiet Crepusculum. quodstempus erit trium mensium, dierum 12. dies igitur artificialis vulgaris erit mensium 9, dierum uaximo si etiam refractionis ratio habeatur, quae Solem supra horizontem eleuat, antequam reuera eum conscendat, dies erunt longiores, Crepuscula vero breuiora. Aequinoctium hic propriè nullum; quamuis dici possit esse ibi perpetuum, quia nox illa est semper ferè dici aequalis, cum vterque sit ferè sex mensium. habent duo solstitia, vt alij. quatuor etiam anni tempora persentiscunt. ab vmbris dicuntur Periseij, idest circunumbrae; cum enim Sol circa horizontem aequidistanter semper gyrer, vmbrae quoque in gyrum quoquouersus proijcientur. Luna per dies 14 1/2 supra horizontem existit. Venus &Mercurius Solem comitantur. Mars conspicitur per menses ferè 10. Iupiter per annos ferè 6. Saturnus per 15, ac per tantundem temporum latent postea. Haec porrò sphaera viditer omnium ignobilissima quod dimidio tantum mundo perfruatur, maximisque frigoribus horrescat. Vtrum autem haec habitatio habeat habitatores, hactenus Geographis incompertum est. Atque in hunc modum inuentis longitudinibus, &latitudinibus locorum praecipuè valdè dissitorum, peragitur vniuersalis terrae descriptio, atque cognitio, quae Geographia propriè appellatur.