Latin
ADD.TAMENTVM
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 380
Unproofread scanNot analysed yet
In descriptione verò particularium prouinciarum, aut regionum, difficilè est per longitudirem, &latitudinem id assequi, quoniam cum loca sint satis vicina, difficilè earum differentiam latitudinum ex praedictis obseruationibus haberi potest, quod parua sit: difficilius etiam differentia longitudinum percipitur, non solum ob paruitatem ipsius, sed ob multas alias difficultates, quae in obseruatione eclipsium contingunt, quapropter alia ratio instituenda est, vt mox dicam. De particularis regionis descriptionem quae Chorographia dicitur. Vm volueris igitur particularis alicuius regionis descriptionem Caggredi, duc in plano aliquo, vt in charta lineam rectam, quam Meridianam appellabis, quoniam pro meridiana postea inseruiet, qualis est in figura linea, AB, ad cuius extremitates adseribes, merid. boreas: &ad latera Occid. Or. secundum loci exigentiam. posthaec manens tu in loco B NeaS Auster. μab v. g. A, qui prima statio dicitur, conscende turrim quanpiam ex qua circuniacentia castra, villas, vrbes, &c. possis circunspicere: atque inibi colloca planum iam paratum cum linea meridiana astronomicè, idest, ita vt linea haec meridiana congruat verae lineae meridianae aliquo modo inuentae, vt io sphaera docuimus, &simul quatuor mundi plagae veras mundi plagas, quas referunt, respiciant. plano hoc in tali positio ne obfirma to ei Dioptram superpone, quae circa punctum A, conuerti possit, &per qu inspicere, aut colli mari possis ad loca circuniacentia.