Latin
385
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 385
Unproofread scanNot analysed yet
PRaeterea considerant qualitatem totius regionis, quarum rerum sit fertilis, vbi commodè habitabilis: tota igitur Europa fertilis, ac haplures habet probitabilis est; abundat metallis, ac reliquis fossilibus, Vnionibus, Leoniprias plantas, &animalia. Caret tamen Aromatibus bus, &Elephantibus, &c. quae apud Maginum in Geographia, &apud Boterum in Relationibus vniuersalibus fuse narrantur: quamuis Auctores haec tria Geographica, Naturalia, &Humana confundant. Humana. TVropaei homines, strenui, fortes, atque etiam ingenio pollentes: in Ehae maxima Imperia Graeeorum, &Latinorum extitere, atque adhuc Imperator, ac S. Pontifex veluti Reip. Christianae caput residet. Eximij nunc sunc Nautici. In ea plusquam alibi omnes scientiae &artes floruerunt ac etiamnum florent. Varij nunc sunt Europaei, lingua, moribus, religione, statura corporis, &similibus. Boterus opinatur probabili coniectura in tota Europa contineri 70. milliones hominum. Vrbes praeclarae, Roma, Constantinopolis, Lutetiae, Vlyssippo, Venetiae, Mediolanum, &c. In ea nunc latè dominantur Rex Britanniae, Rex Hispaniarum, Rex Galliae, Imperator, Magnus Turca, Rex Poloniae, Dux Moscouiae, Rex Suetiae, Rex Daniae His de Europa in vniuersum cognitis, tota debet diuidi in sua regna, Britanniam, Hispaniam, Galliam, Italiam, Germaniam, Illyricum, Graeciam, Thraciam, Misiam, Vngariam, Moldauiam, Poloniam, Moscouiam, Scandiam, seu Balteam. porrò de singulis regnis ea cognoscenda sunt, atque eadem methodo, qua vsi sumus in Europa tota. Incipiunt autem à regnis occidentalibus, vt à Britannia, Hispania, proceduntque paulatim ad orientalia. sunt autem apud Geographos Tabulae, seu picturae singulorum regnorum, &prouinciarum, quibus antequam des operam, debes earum sicum prius in globo astronomicè collocato cognoscere, praesertim respectu tuae habitationis, ita vt domi tuae manens scias indigitare ad quam mundi partem sita sint singula regna, vrbes, &c. Tabulae enim, vt singulas partes melius manifestant, peius tamen situm, ac positionem in orbe terrestri monstrant, quam globus. in hisce tabulis vt plurimum, pars dextra est oriens, sinistra occidens: superior Boreas, inferior Auster. quapropter in apposita sequ. figura, Vienna est in parte orientis, Monachium in parte occiden, Praga verò borealis, &c. Gradus inboreali, &australi latere Page. Vien. Monach. Ael las Sis e) . C. E.