Latin
388
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 388
Unproofread scanNot analysed yet
latere notati sunt gradus longitndinis qui incipiunt à 28. &definunt in 37. suntque vel in aequatore, vel in parallelo aequatoris. in praesenti autem figura sunt in duobus aequatori parallelis, vt ostendunt gradus ad lauam &dexteram positi, qui sunt gradus latitudinum, suntque in meridianis regionem illam claudentibus. qui cum incipiant à gr. 46. &desinant in 52. graindicant parallelum australem in quo sunt nu. 28, 29, &c. distare ab aequatore gr 45. borealem verò gr. 52. seu habere latitudines gr. 45. &52. pariter in eadem figura, linea quae ducitur à borea in austrum per gr. 33, &per Pragam, ostendit longitudinem Pragae esse gra. 33. altera vero linea praedictae perpendicularis ducta ab occ. 50, in orient. 50, indicat latitudinem Pragę siue altitudinem poli, esse gr. 50. quae omnia alijs etiam tabulis eadem ratione applicari debent. Absolutis Europae tabulis, ad Asiam aut Afrieam simili methodo perlustrandam aggrediaris. Atque haec sefficiunt studioso, ac cupido Geographiae introducendo. reliqua per se prudenter inueniet. habeat si potest Abrahami Ortelij Theatrum Mundi. Vide infra in Apparatu ad Mathematicas addiscendas, vbi de Geographia, &scriptoribus eius agitur. Habes igitur Cosmographiam, Geographiam, &Chorographiam, à me in hoc opere explicatas.