Latin
APPARATVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 387
Unproofread scanNot analysed yet
APPARATVS AD MATHEMATICAS ADDISCENDAS, ET PROMOVENDAS. M ego tum in me ipso, tum in alijs pluribus experientia didicerim quantis laboribus, quantisque studiorum dispendijs, ij Mathematicis dent operam, qui eas nullo doctore praeuio, nullaque praecedenti instructione aggrediuntur, breui hoc apparatu huic malo remedium afferre decreui. Qua in re fortè Geminum imitabor, qui vt tradit Pappus lib. 8. de Mathematicarum ordine scripserat. prae caeteris vero scientijs mathematicae praecipuè tali auxilio indigere videntur, tum propter earum multitudinem, mutuam connexionem, ac dependentiam; tum quod hac tempestate, qua ipsae reuiuiscere, ac reflorere incipiunt, perpauci, rarique earum professores reperiantur, paucissimique, qui earum totam Encyclopaediam peritè, scienterque percalleant, quique varijs studiosorum finibus satisfacere queant. Verum (quod magis dolendum est,) plurimi passim reperiuntur, qui se mathematicos venditant, propterea quòd sphaerae circulos vtcunque nouerint, aut quod nudam horologij descriptionem teneant. quot sunt qui totam Matheseos vim in eo consistere putant, vt sciat quis, vt aiunt, alicuius Natiuitatem construere? totique sunt ferè omnes, vt Iudiciariam astrologiam existiment esse totius Matheseos columen, quae tamen nulla ratione nomen scientię mathematicę meretur. Quam rari hodie Geometrae, qui Archimedis, Apollonij, Pappi, admiranda monumenta perlegerint? Quam rari inter Arithmeticos ad Algebrae penetralia scienter perueniunt? tandem qui Musici habentur, &probantur, nulla Arithmeticae aut Geometriae cognitione, nulla de Musicae natura, officio, aut sine tractatione, eam tradunt, ac profitentur. unde reliqua nostrae Musicae detrimenta, de quibus nos alibi diximus oriuntur. Idem de reliquis Mathematicis dici posset, sed ne longior sim, rem propositam aggrediar, &totum apparatum in quinque partes distribuam Prima erit Mathematicarum omnium expositio, &diuisio. Secunda Bibliotheca Authorum felectorum pro singulis mathematicis. Tertia Variae methodi earum addiscendarum. Quarta Mathematici studij promotio.