Latin
APPARATVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 391
Unproofread scanNot analysed yet
Latinitate donata à F. Barocio extant. Secundus est Campanus, qui illud ex Arabico, Latinum fecit. Tertius Zambertus qui ex Graeco idem in Latinum transtulit, vterque tamen in multis peccauit. Quarto F. Candalla idem Latinum, sed non fideliter fecit. Quintus Federicus Comandinus illud summa fide è Graeco transtulit, ac commentarijs illustrauit. Sextus est P. Clauius qui etsi paraphrasim potius quam translationem dederit, totum tamen illud opus sartum tectum praestitit, ac locupletauit; hi duo Comandinus &Clauius caeteris praeferuntur. Eiusdem Euclidis opus Datorum secundum occupat locum, quod necessarium est ad Archimedem, Apollonium, Pappum, &c. intelligendos. quamdiu opus hoc negligetur tandiu Geometria, ac tota Mathesis claudicabit. iacet adhuc sub Zambenti tratslatione adeo obscurus, ac mendosus, vt summo labore vix intelligi queat. audio Iosephum Auriam Neapolitanum illud rectè latinum fecisse, ac illustrasse, sed eo iam mortuo Neapoli apud quendam adhuc magno Geometriae dispendio in tenebris latet. Vtinam Mecaenas aliquis illud communi bono, ac luci committat. Tertio loco danda est opera Apollonij pergaei Conicis Elementis, quae Federicus Comandinus transtulit, ac illustrauit; quamuis nonnullis in locis non omnino satisfaciat, nec omnino ab iniuria eum vindicat, quam illi Barocius in suo admirando Problemate inussit. hic ob subtilitatem &profunditatem demonstrationum magnus Geometra cognominatus est. Apollonio succedunt libri duo Sereni de sectione cylindri, &coni à Comandino vna cum Apollonio illustrati, atque editi. Quarto loco legenda sunt Archimedis opera hęc: de circuli dimensione, de lineis spiralibus, hęc enim multis in locis supponunt doctrinam de Conicis traditam ab Apollonio, &Sereno. Eadem legenda sunt ex traditione Comandini vna cum eiusdem, necnon Eutocij commentarijs. postea opus Archim. de sphęra, ac cylindro, cum comment. Eutocij latinitate quidem DDd dem donatum, sed multis in locis aut male trarslatum, aut mutilum opus. alioquin pulcherrimum, cuius gratia sepulthro Archim iphęra, &cylindrus fuerant insculpta, vt testatur Cicero.